Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Augustus Iosephus II. Ut in Hungaria Viri etiam Plebeii ad filaturam
excitentur, iteratim demandaverat eo potissimum persuasus argumento quod
alioquin pauci eorum elaborandis in aliquod vitae subsidium quibusdam
artefactis per hyemem tempus impendant, sed hanc pars longe
maxima otiose consummat. Verum irradicata est apud Plebeios Hungaros ab hoc,
velut muliebri labore aversio, quam praesens etiam
utilitas vix; sola forte necesitas suo tempore
vincet. Interea apparet e Relationibus quod Anno 1787. in Solo Oppido
Papa 4716 Librae Lanae pro Mosoniensi Fabrica defilatae
sint: Id tamen relatio non exprimit, an totam hanc Filaturam
solae mulieres vel aliquam etiam partem viri perfecerint. Quis sit ad
reliquas, quas supra memoravimus Lineas, Laneas et
Gozypeaceas Fabricas Filaturae progressus? Relationes non
exhibent. E Commercialibus tamen Tabellis constat, quod Filaturae omnis
generis pro 183120 florenis iuxta ultimum Diametrum e vicinis Provinciis
quotannis inducantur, adeoque satis apparet et quod Domestica Industria, ne
paucas quidem, quas Hungaria habet fabricas adhuc provideat, et quod
filatura in Germanicis Provinciis iam eo provecta sit, ut licet magnas et
copiosas fabricas habeant, ultra tamen harum necessitatem notabilem illius
quantitatem etiam exportare possint.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|