Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quiscunque demum sit positivus Opificum numerus, Opificia in Hungaria non
admodum florere vel e Tabella illa satis apparet. Ostendit id primum exiguus
Opificiorum Speciei, quae ad plura millia assurgunt numerus; tum improportio
intra hos, et totum Populationis Statum; si enim haec spectetur ad 140
Individua vix unus Opifex obvenit. Ostendit deinde improportio inter
Magistros et Sodales, nam 1605 Sodales pauciores sunt, quam Magistri: ubi in
vigente Ceharum Systemate duo adminus Sodales ad Unum Magistrum in Diametro
obvenire deberent. Ostendit denique exiguus Tyronum Numerus, qui
Succrescentiam Instituti huius efficiunt, ut adeo vereri liceat, ne numerus
Opificum Successive decreverit potius, quam accreverit. Inde fit ut tanta
Supellectilis imo vestimentorum etiam, quae stricte ad Opificia pertinent
quantitas Vienna in Hungariam inferatur; ut Complures Magistri Viennenses
Opificia Sua iam in Manufacturas transformaverint, utque ligneroum tantum
fabricatorum annua in Regnum inductio 229.361 florenos in Diametro ultimi
Decennii efferat. Fit quidem aliquando, ut artefacta eiusmodi e Sola illa
opinione illinc procurentur quasi Viennae omnia et cultius et solidius
elaborentur; universim tamen inficiari non licet, quod haec Viennae, et in
meliori qualitate et leviori pretio haberi possunt. Si id maiori illic
Opificum Concurrentiae adscribatur, patet ex hoc ipso Hungariam nec dum
Sufficientem Opificum numerum habere: si obvertatur, quod Viennenses
Opifices Compendiario quaedam Adminicula quoad eiusmodi Artefacta v.g.
Arculariorum opera habeant, quae Hungarici habere non possunt: Caristiam e
contra Viennensem in victu et habitatione, Publicaque onera in Calculum
revocare oportet. Deinde nec hoc de omnibus, quae Vienna adferri solent,
artefactis statuere licet. Cerdones enim, Pileatores, pluresque alii ipsam
primam artefacti sui materiam Domi leviori habent, et tamen elaborata sua
plerumque Cariori aestimant, quam Viennenses. Est itaque aliquod seu in
Spiritu Opificum Hungaricorum, seu in Ceharum Instituto intrinsecum vitium,
cui nec illa Legis Sanctione ne Opificibus fundos Oeconomicos emere liceat,
nec illa Administrationis Publicae provisione ut Singulis Ceharum
Congressibus Magistratualis Persona intersit, adhuc satis obviatum est.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|