Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ipsae Haereditario Germanicae Provinciae respectu complurium exoticorum
Regnorum et Provinciarum ante medium adhuc Saeculum in posteriori casu
versabantur. Hungaria eotum paucorum adhuc exoticorum artefactorum usum
habuit, pleraque feliciter ignoravit. Nunc per omnium earum quae paulo
ante indicatae sunt, Circumstantiarum Concursum, Fabricae in Germanicis
Provinciis iam effloruerunt. Hungaria respectu harum in eodem Statu
constituitur, in quo illae ante medium Saeculum respectu exoticarum
Provinciarum versabantur. Ut unus e duobus illis casibus, quos Fabricas
in aliqua Provincia rapide provehere vidimus, eveniat, quoad
exteras vix sperare, quoad Germanicas vero Provincias
ne cogitari quidem licet. Itaque in Hungaria Fabricae tum primo
efflorescent, cum provecta Populatio plures ab Agricultura et Opificiis
manus dabit, cum aucta vehementer per florem Fabricarum in Germanicis
Provinciis Circulatio peccuniae massa, subsistentia
Fabricantum nimis sumptuosa, adeoque artefactorum etiam pretium nimis
elevatum evaserit: cum inclinato ad provehendas artes Nationali
caractere Legislatio in omnem provehendarum Fabricarum Occasionem
intenta fuerit, denique cum omnia, quae hactenus earum progressum
impedivisse suo loco ostendemus, vectigalis Impedimenta sublata fuerint.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|