Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Paucae iam sunt in Europa Provinciae ubi magna Boum armenta, ultimae Pastoralis vitae reliquiae vigeant. Ubique ferme populatio omnes fundos ita occupavit, ut nulla iam pro horum intertentione spatia supersint. In Trans-Danubiana et Trans-Tibiscana in sensu ยง-i 2i accepta Hungaria exstant adhuc Complura Latifundia, in quibus ita copiosa armenta aluntur, ut vires Proprietariorum plerumque excedat, necessaria in hyeme, pro tanto Animalium Numero Stabula erigere, eademque de manu ut dicimus per hoc tempus pabulare. Greges proinde hi, ipsam etiam hyemem in Praediis sub Dio exigere, et composito illic in cumulos foeno se sustentare debent. Et tamen in ipsis his armentis et nobilissima Boum Species, et tantus eorum numerus procreatur, ut externum activum Commercium his potissimum sustineatur.

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.