Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Augusta Maria Theresia ut propriis Statibus consulat, a Rege Hispaniae 1768.
impetravit, ut eidem gregem Hispanicarum ovium una cum Pastoribus, qui modum
oves has curandi Domesticos edoceant, submiserit. Hi Lustrato Utroque
Littorali adsitum viae Croaticae Carolinae Locum Merkopail pro
Sede intertenendi huius gregis delegerunt. Et vero quanquam Locus hic raram
et ad apparentiam minime succosam herbam proferat; quanquam praeterea adeo
frigidus sit, ut Oves octo ferme mensium spatio in ovili contineri, foenoque
interteneri debeant, Oves tamen hae optimo cum successu illic alebantur. Ut
earum Species sensim per Regnum propagetur, superfluos arietes privatis, qui
Species ovium suarum emendare voluerunt divendi; de modo autem, quo id
perfici possit, excusos vernaculis Linguis Libellos vulgari eadem Augusta
imperavit. His mediis Industria eo sensim profecit, ut illi, qui arietes
eiusmodi comparaverant, praescriptumque cum iis procedendi observarent parem
ferme illi, quae in Merkopail ab originariis Hispanicis ovibus
proferebatur, Lanam produxerint.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|