Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Capras, qua Sylvis noxias Augustus Iosephus II penitus
extirpari iusserat, verum postquam illi remonstratum fuit, dari in Hungaria
loca, in quibus hae absque Sylvarum Detrimento ali possunt, Cutes autem
earum pro conficiendo Cordovan Necessarias esse, illas in eiusmodi Locis
conservari admisit. Ita factum est ut Hungaria maiorem adhuc Caprarum
numerum alat, quam Opifices adsint, qui Cutes earum elaborandi, Regnumque
necessario Cordovan providendi artem callent.

|