Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Pars tamen longe maxima eorum, qui venduntur, non in Regno educantur, sed e
Turcicis Provinciis coemitur. Olim Sylvosi tantum Comitatus,
idque illis tantum ferme annis quibus glandes procreabantur, e Maialium
Distractione Lucrum habuere, nunc in talibus etiam aliquot Comitatibus, qui
Sylvis non abundant, ea Industria invaluit, ut magna Turcici tritici copia
pro alendis Maialibus seminetur. Industria haec in demum effecit ut
Hungaria, quae antea quoad Communes quidem activam, quoad
Saginatos vero pasivam habebat Commercii Bilancem,
posterioribus his Annis etiam quoad Saginatos Maiales activum
Commercium exerceat.

|