Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Oriza perinde exoticum usque ad recentiora tempora pro Hungaria Productum
fuit, susceperunt non multos ante Anno eius in Banatu Culturam nonnuli
Itali, iamque aliquot ibidem Orisarias excitarunt; ex his aliquae quidem
subinde iterum derelictae sunt, perdurat tamen etiamnum in Regione illa haec
Cultura. Quanquam cum Hungaria 1780. tantum * * * florenorum valoris Oriza
consumpserit, Orisariae vero viciniam insalubrem reddant, dubium adhuc
videatur, an Operae pretium sit exiguo huic lucro vel aliquot hominum
salutem sacrificare.

|