Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง.34. Ad perficiendos e plantis domesticis colores nihil hactenus actum fuit.

Complures in Regno Plantas Natura Sponte produxit, quae varios dant colores, sine quibus plurima Opificia et Fabricae subsistere non possunt. Ita in Comitatu Alba-Regalensi e Herba Lanol dicta, viridis sat bonae qualitatis Color exprimitur. Comitatus Zempliniensis refert, quod e Herba Seberka dicta, Coria sat bono rubro Colore tingantur, alia vero quam tamen non nominat, si alumine misceatur, flavum bonae qualitatis colorem praebent. In Banatu Rubia Tinctorum vulgo Wenig, quam tellus sponte profert sat commodum rubrum colorem producit: uno asserunt Tinctores Banatici quod flavus etiam et niger bonae qualitatis color e gentilitiis plantis praeparari possit. E contra Tinctores Pesthienses affirmant, flavum quidem bonae qualitatis colorem e Domesticis plantis exprimi posse, rubrum tamen et nigrum requisito Splendore destitui. Aliae Iurisdictiones hac de re non retulerunt, neque id debite adhuc indagatum fuit: quae Plantae cuius qualitatis Colorem dent? Qualiter in praesens in earum praeparatione procedatur, et an non haec emendari possit? An non eaedem Plantae, quae nunc in naturali suo Statu usuantur, si transplantatae Industriosam Culturam acciperent, melioris etiam qualitatis Colores proferrent? Denique an non praeter iam notas coloriferas plantas, aliae etiam adsint, quae si non melioris eiusdem adminus Sortis Colores dare possunt? Cum praestantia Coloris pretium artefacti notabiliter augeat, Publici plurimum interesse videtur, ut haec omnia determinentur. Edidit quidem Drigenti Alba regalensis physicus Tractatum de Coloribus, qui e gentilitiis, seu mineralis seu vegetabilis Regni Productio praeparari possunt, verum author hic, qui se chymiae potissimum impendebat, circa producta Regni mineralis utplurimum versatur. Plantarum totius Regni vix tantam habuerit notitiam ut obiectum hoc exhaurire potuisset; libellus ipse in paucorum manibus versatur, sed nec ea, quae ille tradit in practicum examen adhuc revocata sunt.

Irritus Conatus procurandi Indigho Surrogati.

Pro Coeruleo Indigho dicto colore Anno 1785. Anno vero 1786. * * * floreni e Regno educti sunt. Fischer Medicus Kesmarkensis eum ope chymiae producere tentavit, et post 20 Annorum Laborem produxit tandem trium Specierum Caeruleos Colores, quorum prima ab Indigho haud multum abludere videbatur, receperat ille se modum praeparandi huius Coloris in Regno propagaturum, si petita sibi remuneratio decernatur. Verum seu quod Color ipse Stabilitatem non habuerit, seu quod nimis Sumptuosa fuerit eius praeparatio, author petitum proemium non obtinuit, sicque modus etiam hunc Colorem praeparandi intercidit.

Uti et naturalisandae ipsius quae colorem hunc producit Plantae.

Interea Augustus Iosephus II. ipsam anilis Plantam, quae pretiosum illud Indigho profert, in Hungaria stabilire meditabatur. Iussit itaque ille 1785. cum semine Plantae huius et in Banatu et Quinque-Ecclesiis periculum fieri, cumque eum non lateret, quod nullum exoticum Productum alicui Provinciae sollidam adferat utilitatem, nisi semen ipsum naturalisetur, isthuc praecipue curam omnem converti imperavit. Verum in Banatu Cultura haec altero statim Anno intercidit, Quinque-Ecclesiis Administrationis adiunctus, cui Provincia haec delata fuit, nihil intentati reliquit, ut vota Principis expleat, Patriamque pretioso hoc Producto ditet? Observavit ille primo Anno usque ad Scrapulum praescriptam sibi Normam. Ducebat exactum per totum Culturae tempus Diarium, quod Superioritati Suae periodice submittebat. In hoc et omnes Singulae diei tempestatis mutationes et eas, quas ex iterata quotidie et sollicita Plantarum inspectione, deprompserat Observationes, referebat. Evoluto Culturae tempore combinabat experientiam totius Anni, et si in aliquo erratum fuisse, aut quidpiam emendari posse deprehendit, id altero Anno sollicite immutabat. Sed incassum tanta cura primis 4 Annis ne plantam quidem ad maturitatem perducere potuit, quinto tandem Anno eam ad maturitatem provexit, produxitque Colorem Coeruleum, sed eo, quem Planta haec in aliis calidioribus Regionibus dat longe inferiorem. Et tunc demum denunciavit, irritam fore omnem operam ut vel Planta haec minus vero adhuc Semen eius sub Climate Hungariae naturalisetur.

Isatis tamen Cultura cum successu inducta est.

Ut aliquem adminus Coeruleum Colorem Hungaria habeat. Altefatus Augustus ad promovendam Herbae Isatis vulgo Wegdt Curas suas convertit. Planta haec iam quidem alias saepius minutim coli tentabatur, sed industria haec semper non multo post intercidit. Tandem 1789. hominem huius rei peritum idem Augustus et 10 Annorum ab oneribus Publicis Immunitate, et gratuito 50 Iugerum terrae usu in Dominio Selye donavit. Qui Culturam hanc cum bono ut fertur successu in praesens etiam exercet.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.