Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2. Status Actualis Oeconomiae Publicae quoad Producta Adscitia e Regno Vegetabili.
§.32. Prima Culturae Tabacae Epocha in qua ad distractionem intra Monarchiam restricta fuit.

Et haec ferme sunt Gentilia e Regno Vegetabili Producta, circa quae Industria Incolarum Hungariae a longissimo retro tempore versabatur. Ex adscitiis prima in Regnum Tabaca penetravit: nimirum cum in Hungaria liber semper fuerit eius usus, Culturam hanc principio domestica Consumptio excitavit, necessitas vero Producti huius, quam Monopolium Viennense habuit, provexit. Donec eius distractio his Limitibus continebatur, nullum adhuc in exteris Provinciis Tabacae Hungaricae nomen fuit; hae sola Levantina et Americana utebantur. Postquam ennato Americano Bello, Tabacae e Regionibus illis importatio in Europam impedita evasit, eas, quae hac utebantur Provincias, ut Hungaricam quaerant necessitas ipsa coegit.

Secunda eius Epocha, qua iam ad exteras Provincias efferri coepit.

Antea, quia nulla fuit inter emptores Concurrentia, Tabaca Hungarica exili admodum pretio veniebat, et tamen ut vel hoc pretio Viennam distrahi posset, Cultores de bona eius qualitate Solliciti esse cogebantur. Intercepta Americanae Tabacae importatione, cum plures ad semel Emptores comparuissent, quam erant Producentes, pretium Tabacae Hungaricae uno ictu notabiliter increvit. Praesens haec Lucri occasio, parte ex una Cultorum numerum continuo provexit, parte vero ex alia, aviditatem eorum ita excitavit, ut quo quantitatem eius augeant de ipsis iam consvetis Culturae Regulis remiserint. Pondus vero eius variis, saepe minus iustis artibus augere studuerint. Inde evenit, ut nec Spuria foliaa, quae legitimorum vim enervant, nec Cacumina Plantae decerpi: ut pistilli vulgo Tingl et quidem longiores, qui producto falsum pondus procurant et vecturam inutiliter gravant, relinqui, denique ut intra formatos e melioribus foliis manipulos deteriora abscondi coeperint.

Tertia eius Epocha, qua ad domesticam iterum distractionem Restricta fuit.

Vel haec sinistra Tabacae Hungaricae manipulatio poterat omne eius Creditum enervare. Accessit tamen subinde alia gravior, compositi nempe Belli Americani Circumstantia, quae exteros emptores uno ferme ictu ad Tabacam Americanam revocavit. Inde enim evenit, ut (si exiguam quae adhuc partim Flumen ad Fabricam Bienenfeldianam, partim per Littorale efferebatur quantitatem excipias) Distractio Tabacae Hungaricae iterum ad domesticum tantum usum et necessitates Viennensis Monopolii Restricta fuerit.

Res haec quidem debuit Cultorum numerum, qui antea a proportione externae eius distractionis accreverat, diminuere; poterat tamen tabaca Hungarica certam adhuc distractionis viam in Lombardiam Austriacam retinere: poterat ipsam cum Americana Concurrentiam in aliquibus mediteraneis Portubus sustinere, si qualitas eius emendata, inque eius distractione meliori fide processum fuisset. Nunc quo magis eius pretium propter diminutum emptorum numerum decrevit, eo magis etiam Industria eam colentium remisit. Iam nec terra debite praeparari, nec Plantae in Requisita duorum pedum distantia collocari, nec tempus inseminationis et collectionis Rite observari coepit.

Quarta eius Epocha, qua cum praeponderantia Apaldi Viennensis colluctabatur.

In hoc decrescentis Culturae huius Statu, Directio Tabacaria Viennensis Depositorium suum Pesthini in ipso manipulationis huius centro collocavit; non Viennensis tantum sed Lembergensis etiam Apaldi cum Hungarica Tabaca provisionem suscepit: hoc non contenta in exteras insuper Provincias Commercium cum illa exercere coepit: et ut hoc lucrosius evadat, evectionem Tabacae Hungaricae dempto Littorali prohiberi procuravit. Concentrata hac ratione in unico Corpore tam vasta manipulatio, debuit utique omnes privatos emptores removere, debuit per idipsum distractionem etiam per Littorale indirecte impedire, debuit arbitrium pretii unice ad Apaldo Viennense recidere debuit denique id efficere, ut eius Officiales Productores Tabacae variis modis vexare, et emungere potuerint, interea Administratio Publica, omnem movebat Lapidem, ut Tabacae Hungaricae ad exteras Provincias evectio adminus per Littorale pedem figere possit. Repraesentabat specificos Officialium Depositorii Pesthiensis excessus, prohibitionem evehendae praeter Littorale per alios etiam passus tabacae Hungaricae subinde relaxari procurabat: ut Directio Tabacaria Viennensis tantum ad provisionem Monarchiae restringatur, externum vero cum Tabaca Hungarica Commercium eidem interdicatur, identidem supplicabat: indicabat specificos Culturae Defectus ut hi sufferantur, irremisse adurgebat, et quo id facilius obtineat, excusos Vernaculis Linguis de optima Tabacam colendi ratione Libellos vulgabat. Distribuebat semen Americum et Levantinum: aliquas plane e Turcia familias Levantinam Tabacam colendi peritas, educi procuravit.

Actualis Culturae huius Status.

Verum Officiales Depositorii Pesthiensis propter repraesentatos per Consilium excessus necdum castigati sunt. Apaldo Viennense ab externo cum Tabaca Hungarica commercio necdum inhibitum est, adeoque reserata licet evectionis prohibitione nullus adhuc privatus Quaestor in educenda per alios, praeter Littorale passus, Tabaca Hungarica eius Concurrentiam sustinere, sicque Apaldo pretium Producti huius pro arbitrio porro etiam defigere potest. Semen americanum aut Levantinum quotannis sibi procurare, vires privatae Industriae excedit, horum autem naturalisationi necdum manus efficaciter admota fuit. Quod summum est, indicati toties per Consilium Iurisdictionibus Culturae deffectus in paucis adhuc Locis Correcti sunt: in vicem fermentationis viget adhuc damnosus folia in aere exsiccandi usus, qui non tantum maximam aromatis partem ex iis extrahit, sed et folia fragilia, idest in transportu cum detrimento emptoris facile conteribilia efficit. Denique necdum eo Tabacae Cultores perduci poterant, ut pro diversitate qualitatis foliorum diversos etiam manipulos efforment, quod vulgo Stingl appellatur, licet classificatam eiusmodi tabacam, in toto altiori, quam nunc commixtam vendere possent. Nunc enim ipsum hunc Laborem emptor, antequam tabacam in exteras Provincias transmittat, sed maiori cum Detrimento praestare debet, et ideo, commixtam etiam eiusmodi Tabacam Leviori persolvit. Omnia haec eum demum effectum produxerunt, ut longe iam minor tabacae Hungaricae quantitas seu per Flumen, seu per Tergestum, per alios vero passus prorsus nihil in externam aliquam Provinciam educatur.

Qualitas Tabacae in Hungaria adhuc a Culturae ratione dependet.

Itinerans cuius §-o 29 mentio facta est Mercator, qualitates Tabacae Hungaricae ita classificavit ut primum Locum assignaverit Tolnensi, tum Quinque-Ecclesiensi, ad quam proxime accedere dicit unam Insulae Murak?z Speciem, quae vulgo Megymoracz appellatur. Has solas omni tempore in Italia vendi posse affirmat. Post has locat Szegediensem, ad quam accedere dicit Aradiensem et Posonis Rakomasz in Comitatu Szabolcsiensi sitae. His subiicit Debroiensem quam ita praeparari posse aiit, ut Turcicae Carara, et Italicae Badia dictae vices obire possit.

Tum primum ponit Debraczinensem, et post hanc Syrmiensem, Poseganae vero postremum plane Locum assignat, harumque vel Eductionem disuadet, ne per eas meliorum Specierum Creditum corrumpatur.

Verum hoc ille iudicium tantum ex oblatis sibi forte manipulis tulit, constat enim, quod in uno eodemque Loco pro ratione Culturae melior aut deterior tabaca producatur. Constat etiam, quod adhuc ante Bellum Americanum in Campo Varasdinensi, cuius solum qua sabulosum Producto hinc minus convenire videtur, industria periti manipulationis huius Itali, adeo insignem in certo Dominio Tabacam produxerit ut primae speciei Centenarius a 26., Secundae a 15. postremae a 9. fluviis in Italiam Anno minime Sterili Venditus sit, singulumque iuger, detractis notabilibus sane expensis 60 florenorum Lucrum protulerit. Postquam Industria haec in pluribus iam Locis debitum perfectionis gradum attigerit, tum primo tuto Statui potest quod Solum? qualem det Tabacae qualitatem.

§.33. Quae media ad promovendam Serici culturam adhibita fuerint?

Sericum, licet Climati Regni in maxima parte homogeneum, respectu vicinarum vero Provinciarum exclusivum ferme sit productum, tamen nonnisi Anno 1765. coli caepit: et tunc quoque non privata Industria, sed vere materna Augustae Mariae Theresiae Sollicitudo Culturam eius excitavit.

Si de aliquo Producto naturalisando, propagandaque eius Cultura genuina via inita est, hanc certe quoad Sericum attestata Augusta inivit. Constituit illa Eszekini in Cuius peripheria aliquot a Relictis adhuc per Turcas moris, propagatae arbores supererant, artis huius Magistrum, sedemque manipulationis huius ibi defixit; necessaria pro hac inducenda Aedificia et Instrumenta in Bonis Cameralibus posuit: Redimendis ex Aerario Galletis, sat generosum pretium statuit, semen Bombicum principio gratis distribui curavit: Personale directionis huius Culturae pro ratione Crescentis manipulationis auxit, et Congruis ex Aerario suo Stipendiis donavit: vulgatis in vernaculis Linguis de optima Productum hoc colendi ratione Libellis, necessarias hac de Re notitias communes reddi voluit: qui se in hoc Industriae genere distinxerant, gratialibus nummis, imo Caracteribus etiam exornavit: filatoria erexit: omniaque haec Regiis unice Sumptibus perfecit.

A Comitatibus et Civitatibus nil aliud exigebat, quam ut idoneos pro condiscenda hac manipulatione practicantes Eszerinum sumptibus Cassae domesticae submittant, eosque ubi redierint, congruo Salario provideant, quo hi Plantarios mororum hortos erigere, exinde Contribuentibus Arbusculas post triennium distribuere; et postquam hae in aliqua Possessione ita increverint, ut Sufficiens ad producendas Galletas foliorum quantitas addit, Plebem in educandis Bombicibus subinstruere, Galletas a Plebe redimere, deglomerare, deglomeratumque Sericum Camerali Directionis huius Officio transmittere teneantur.

Deffectus varii qui eam morabantur.

Ita provide inviatam hanc Culturam morabatur quidem tantisper inveteratum Plebis erga omnem novitatem odium, maius tamen adhuc eidem detrimentum attulerunt nonnulli, qui in omni fere novo Instituto irrepere solent, Deffectus, nimirum non statim seggregatae fuerunt Iurisdictiones illae, quarum Clima Productum hoc sustinere non potest. Recusabant hae merito inutiles hanc in rem expensas, earum vero exemplum etiam tales sequebantur, quibus Cultura haec si non in toto, in notabili adminus parte conveniebat.

Primus manipulationis huius Magister nimio Zelo eam quo citius propagandi tales etiam quandoque Practicantes dimittebat, qui vix superficiem Culturae eius condidicerant. Hi vitiosam statim principio manipulationem invexerunt, quae cum et tardam arborum Succrescentiam, et paucas vilisque qualitatis galletas produxerit debuit utique Plebs mercede Laboris sui hac ratione fraudata animum ab hoc Instituto avertere. Alicubi Culturam hanc morabantur enatae circa subministranda per eos, qui licet arbores haberent, bombices tamen non alebant pretia, quaestiones; quae activitate Localium, Officialium pro ratione Circumstantiarum longe felicius superari potuissent, quam generali Dirigentis Dicasterii e Longinquo Decisione, alibi practicantes optime etiam artem edocti, non eam nacti sunt assistentiam, qua opus fuisset, ut Cultura haec desiderata summat incrementa. Ubi assistentia non defuit, ibi saepe practicantes ipsi aut negligentia, aut interessentia sua Progressum Instituti huius intercoeperunt; denique cum arbores e quarum foliis Bombices ali debent, enutrire longius tempus requirat, evenit quibusdam in Locis, ut ipsa expectationis diuturnitas lassaverit patientiam aliquarum Iurisdictionum, sicque Institutum hoc ad maturitatem perduci non potuerit; inde factum est, ut cum Cultura haec langueret, errores vero, qui languorem hunc produxerant a paucis adverterentur, ipsum Institutum tanquam inutile damnatum fuerit, sicque languor sinistram hanc de cultura opinionem, opinio e converso haec maiorem adhuc in Cultura hac languorem reciproce produxerit.

In particulari damnosa Deglomerationis methodus.

Accessit quod primus Artis huius Magister eandem in Deglomeratione Serici damnosam Methodum induxerit, quam in Compositione Tabacae vigere supra apparuit. Nempe sicut ibi optima mediocria et deteriora filia promiscue in unum manipulum compinguntur, ita iuxta Solenghianam methodum subtilissima, mediocria et crassiora fila mixtim in unum stamen deglomerantur, ita ut inter ipsa Stamina nullum aliud Discrimen intercedat, quam quod alia e pluribus alia e paucioribus filis consistant: fit inde ut Sericum Hungaricum indiscriminatim eodem, et quidem plerumque illo, quo ultima eius Classis venire solet, pretio vendatur, ubi alias subtiliores Classes Serici, quas pro delicatioribus laboribus deserviunt, cariori persolvuntur, quam crassius illud sericum, quod tantum pro velis, aliisque sollidioribus materiis idoneum est.

Quomodo hanc Augustus Iosephus 2us corrigere conatus sit?

Sensit detrimentum hoc Augustus Iosephus 2us utve illud anteverteret Mazucatium, qui compendiarias insuper Deglomerationis Machinas possidebat notabili ex Orario Regio Stipendio provisum Budam illocavit: Necessarium pro nova hac deglomerationis methodo Aedificium erexit, Machinas comparavit: quove abrogata Solenghiana methodus nova ubique introducatur non tantum Practicantes, sed ipsum Directorem Rei Sericeae Eszekiensem ad eam condiscendam Budam venire iussit.

Verum Natura paucos ex his acri illo occulorum iudicio donavit, ut ipsas primae classis galletas pro ratione tenuitatis filorum, quod continent, in tres iterum alias Classes uno obtutu discernere, intra exiguum illud, quod Budae consumpserunt tempus condiscere potuerint. Dolebat aliis, qui se hac in re iam Magistros arbitrabantur, iterum Discipulos agere. Pauci licet adhuc quos Regnum numerat serici Fabricantes cum talibus laboribus se tantum occupent, qui crassius sericum requirunt, metuebant, ne si subtilius illud serici genus inducatur, multa serici pars ad exteras Fabricas, quae subtiliores materias elaborant extra Regnum evehatur, sicque Fabricae suae necessario materiali destitutae remaneant. Omnes hi sustinebant Solenghianam, Mazuratianae vero methodo adversabantur: atque ita factum est, ut licet altefatus Augustus posteriori continuo institerint, licet in ipsa finali, de Producto hoc sibi submittenda Tabella Sericum iuxta veterem Normam deglomeratum, ab eo quod iuxta novam elaboratum est, per distinctas rubricas discerni iusserit, methodus tamen haec vix adhuc aliquot in Locis introducta sit.

Epocha, qua maxime florebat

Interea crescebat tamen sensim in Hungaria Serici productio, iamque Anno 1783. inclusis Confiniis militaribus ad 131 Contenarium assurrexit, ita, ut in Aerario Camerali tantum per redemptionem Galletarum et Serici deglomerati divenditionem obiectum hoc 132 milia florenorum Circulationem eo Anno produxerit. Quodsi insuper spectetur ea Galletarum quantitas, quam producentes pro usu proprio retinuerunt: si e comparato per domesticos Fabricantes a Camera serico elaborata, et iterum vendita artefacta in Considerationem summantur, obiectum hoc internam supra 200 milia Circulationem eo Anno produxisse tuto Statui potest.

Eius decrescentia et Status Actualis.

Verum erupit paulo post Turcicum Bellum, sub cuius demissu Caesareo-Regiae copiae plane illos Comitatus in quibus industria haec maxime florere coeperat, Banaticos nempe et inferioris Sclavoniae ita occupabant, ut rusticis omnis ferme Bombices alendi Opportunitas sit intercoepta. In ipsis militaribus confiniis ubi Cultura haec iam notabilem extensionis gradum attigerat, cum Omnia Annis streperent, eadem magna in parte intercidit. Supremum tamen instituto huic vulnus Annus 1790. inflixit, quo reducta prioris Gubernii forma complures Iurisdictiones id quoque eo pertinere arbitratae, et Practicantes dimiserunt, et omnem ulteriorem promovendae serici Culturae Curam palam deposerunt. Omnia haec id demum effecerunt, ut paucae admodum Iurisdictiones supersunt in quibus Industria haec adhuc se sustineat; ut productio Serici adminus in dimidio deciderit ab ea quantitate, quam ante hanc Epocham efficiebat, et ut de crudo exotico Serico iuxta Diametrum ultimi Decenii quotannis pro 78717. florenorum in Regnum invehatur. Decennium hoc nos ab Anno 1775. usque 1786. inclusive formare debuimus, quia posteriores tabellae ad Consilium Littorale non extant. Et ideo imposterum etiam semper huius Decennii Diametrum provocabimus. Sane, nisi Legislatio Culturam hanc canonizet, clementia vero Principis eadem media, quibus illam principio provexit, resummat, post paucos Annos vix aliquod iam eius vestigium apparebit.

§.34. Ad perficiendos e plantis domesticis colores nihil hactenus actum fuit.

Complures in Regno Plantas Natura Sponte produxit, quae varios dant colores, sine quibus plurima Opificia et Fabricae subsistere non possunt. Ita in Comitatu Alba-Regalensi e Herba Lanol dicta, viridis sat bonae qualitatis Color exprimitur. Comitatus Zempliniensis refert, quod e Herba Seberka dicta, Coria sat bono rubro Colore tingantur, alia vero quam tamen non nominat, si alumine misceatur, flavum bonae qualitatis colorem praebent. In Banatu Rubia Tinctorum vulgo Wenig, quam tellus sponte profert sat commodum rubrum colorem producit: uno asserunt Tinctores Banatici quod flavus etiam et niger bonae qualitatis color e gentilitiis plantis praeparari possit. E contra Tinctores Pesthienses affirmant, flavum quidem bonae qualitatis colorem e Domesticis plantis exprimi posse, rubrum tamen et nigrum requisito Splendore destitui. Aliae Iurisdictiones hac de re non retulerunt, neque id debite adhuc indagatum fuit: quae Plantae cuius qualitatis Colorem dent? Qualiter in praesens in earum praeparatione procedatur, et an non haec emendari possit? An non eaedem Plantae, quae nunc in naturali suo Statu usuantur, si transplantatae Industriosam Culturam acciperent, melioris etiam qualitatis Colores proferrent? Denique an non praeter iam notas coloriferas plantas, aliae etiam adsint, quae si non melioris eiusdem adminus Sortis Colores dare possunt? Cum praestantia Coloris pretium artefacti notabiliter augeat, Publici plurimum interesse videtur, ut haec omnia determinentur. Edidit quidem Drigenti Alba regalensis physicus Tractatum de Coloribus, qui e gentilitiis, seu mineralis seu vegetabilis Regni Productio praeparari possunt, verum author hic, qui se chymiae potissimum impendebat, circa producta Regni mineralis utplurimum versatur. Plantarum totius Regni vix tantam habuerit notitiam ut obiectum hoc exhaurire potuisset; libellus ipse in paucorum manibus versatur, sed nec ea, quae ille tradit in practicum examen adhuc revocata sunt.

Irritus Conatus procurandi Indigho Surrogati.

Pro Coeruleo Indigho dicto colore Anno 1785. Anno vero 1786. * * * floreni e Regno educti sunt. Fischer Medicus Kesmarkensis eum ope chymiae producere tentavit, et post 20 Annorum Laborem produxit tandem trium Specierum Caeruleos Colores, quorum prima ab Indigho haud multum abludere videbatur, receperat ille se modum praeparandi huius Coloris in Regno propagaturum, si petita sibi remuneratio decernatur. Verum seu quod Color ipse Stabilitatem non habuerit, seu quod nimis Sumptuosa fuerit eius praeparatio, author petitum proemium non obtinuit, sicque modus etiam hunc Colorem praeparandi intercidit.

Uti et naturalisandae ipsius quae colorem hunc producit Plantae.

Interea Augustus Iosephus II. ipsam anilis Plantam, quae pretiosum illud Indigho profert, in Hungaria stabilire meditabatur. Iussit itaque ille 1785. cum semine Plantae huius et in Banatu et Quinque-Ecclesiis periculum fieri, cumque eum non lateret, quod nullum exoticum Productum alicui Provinciae sollidam adferat utilitatem, nisi semen ipsum naturalisetur, isthuc praecipue curam omnem converti imperavit. Verum in Banatu Cultura haec altero statim Anno intercidit, Quinque-Ecclesiis Administrationis adiunctus, cui Provincia haec delata fuit, nihil intentati reliquit, ut vota Principis expleat, Patriamque pretioso hoc Producto ditet? Observavit ille primo Anno usque ad Scrapulum praescriptam sibi Normam. Ducebat exactum per totum Culturae tempus Diarium, quod Superioritati Suae periodice submittebat. In hoc et omnes Singulae diei tempestatis mutationes et eas, quas ex iterata quotidie et sollicita Plantarum inspectione, deprompserat Observationes, referebat. Evoluto Culturae tempore combinabat experientiam totius Anni, et si in aliquo erratum fuisse, aut quidpiam emendari posse deprehendit, id altero Anno sollicite immutabat. Sed incassum tanta cura primis 4 Annis ne plantam quidem ad maturitatem perducere potuit, quinto tandem Anno eam ad maturitatem provexit, produxitque Colorem Coeruleum, sed eo, quem Planta haec in aliis calidioribus Regionibus dat longe inferiorem. Et tunc demum denunciavit, irritam fore omnem operam ut vel Planta haec minus vero adhuc Semen eius sub Climate Hungariae naturalisetur.

Isatis tamen Cultura cum successu inducta est.

Ut aliquem adminus Coeruleum Colorem Hungaria habeat. Altefatus Augustus ad promovendam Herbae Isatis vulgo Wegdt Curas suas convertit. Planta haec iam quidem alias saepius minutim coli tentabatur, sed industria haec semper non multo post intercidit. Tandem 1789. hominem huius rei peritum idem Augustus et 10 Annorum ab oneribus Publicis Immunitate, et gratuito 50 Iugerum terrae usu in Dominio Selye donavit. Qui Culturam hanc cum bono ut fertur successu in praesens etiam exercet.

§.35 Status Actualis Culturae Gozypii et Orizae.

Gozypeorum manufacturorum usus iam adeo communis evasit ut Productum hoc in primam ferme necessitatem transiverit. Clima haud adeo calidum exigere videtur, cum illud in Servia iam longo tempore producatur. E Hungaria pro Crudo tantum hoc materiali 404 621 floreni quotannis iuxta Diametrum ultimi Decennii efferuntur. Mansit tamen peregrinum pro Hungaria Productum hoc usque 1780. privata unius Proprietarii Industria illud in Banatu colere coepit. Verum Cultura haec vix ultra triennium perduravit, cum tamen nullae tum hac in re fuerint Publicae Administrationis partes, quali Industria illa excitata fuerit? Quem habuerit singulo Anno successum? Quibus de Causis interciderit? Non constat.

Oriza perinde exoticum usque ad recentiora tempora pro Hungaria Productum fuit, susceperunt non multos ante Anno eius in Banatu Culturam nonnuli Itali, iamque aliquot ibidem Orisarias excitarunt; ex his aliquae quidem subinde iterum derelictae sunt, perdurat tamen etiamnum in Regione illa haec Cultura. Quanquam cum Hungaria 1780. tantum * * * florenorum valoris Oriza consumpserit, Orisariae vero viciniam insalubrem reddant, dubium adhuc videatur, an Operae pretium sit exiguo huic lucro vel aliquot hominum salutem sacrificare.

§.36. Cultura Apum

Ut Contritis Alvearibus mel et cera obtineatur, hanc quidem Ideam res ipsa facile potuit excitare. Verum integro Capitali Interusurio frui, id est absque alvearis destructione eundem percipere fructum sicque aucto Alvearium numero lucrum etiam augere id longam et meditationem et experientiam requirebat; ad hoc enim nosse necessum fuit, quod alveare? Quantum superflui mellis habeat? Quod eidem tuto adimi possit? Cui vicissim quantum pro hyemali eius intertentione addi debeat? Quando aliquod examen Regulum amittat, qualiter eidem alter substitui posset? Quae sint alias etiam Apum infirmitates? Quomodo his etiam subveniri possit? Verbo totam admirabilem sane animalculorum horum Constitutionem et Oeconomiam detegere oportebat.

Praestitere id aliae quas invalescens Populatio auctaque iam ultra Domesticam procreationem Cerae Consumptio ad id coegit Nationes. In Hungaria cum neutrum adhuc horum evenisset retinebatur ultro relicta fortuito tantum suo Cursui Apum Manipulatio, easdemque enecandi usus ultro perdurabat. Et tamen cera activam in eius Commercio rubricam efficiebat. Augusta Maria Theresia cum iam etiam Hungariae et Populationem, et Cerae Consumptionem increscere, activumque rubricae huius sensim diminui advertisset, hanc quoque Culturae speciem inducere voluit. Submisit itaque peritos eius homines, hos stipendiis ex Aerario suo providit, Iurisdictionibus vero id tantum imperavit, ut idoneos pro condiscenda hac Manipulatione Iuvenes iis adiungant, eamque per hos ubi illam condidicerint, in respectivis Districtibus propagari curent.

Verum seu inveterato Plebis adversus omnes Novitates odio seu aliquorum ex iis, qui ad docendam hanc manipulationem missi fuerant, inscitia, seu denique minus Zelosa Subalternorum Officialium Cooperatione salutare hoc Institutum paulo post intercidit, radicesque tantum in Septentrionalibus aliquot Comitatibus, Trenchiniensi Arvensi Liptoviensive defixit.

§.37. Culturae Maialium et Caprarum

Maialium diversae qualitatis eum numerum Hungaria profert, ut praeter domesticum usum aliquam insuper quantitatem ad vicinas Provincias divendat.

Pars tamen longe maxima eorum, qui venduntur, non in Regno educantur, sed e Turcicis Provinciis coemitur. Olim Sylvosi tantum Comitatus, idque illis tantum ferme annis quibus glandes procreabantur, e Maialium Distractione Lucrum habuere, nunc in talibus etiam aliquot Comitatibus, qui Sylvis non abundant, ea Industria invaluit, ut magna Turcici tritici copia pro alendis Maialibus seminetur. Industria haec in demum effecit ut Hungaria, quae antea quoad Communes quidem activam, quoad Saginatos vero pasivam habebat Commercii Bilancem, posterioribus his Annis etiam quoad Saginatos Maiales activum Commercium exerceat.

Capras, qua Sylvis noxias Augustus Iosephus II penitus extirpari iusserat, verum postquam illi remonstratum fuit, dari in Hungaria loca, in quibus hae absque Sylvarum Detrimento ali possunt, Cutes autem earum pro conficiendo Cordovan Necessarias esse, illas in eiusmodi Locis conservari admisit. Ita factum est ut Hungaria maiorem adhuc Caprarum numerum alat, quam Opifices adsint, qui Cutes earum elaborandi, Regnumque necessario Cordovan providendi artem callent.

§.38 Cultura Ovium primum in Germanicas tantisper emendata

Hungaria inde a primordio ovibus abundavit, sed hae crassam adeo Lanam proferebant, ut eius usus tantum in postremae sortis pannis haberi potuerit, ad Corripendum hunc Naevum coeperunt sic dictae germanicae oves introduci, sed et hae Lanam mediocribus tantum pannis idoneam producebant, subtilior Lana pro Nobilioribus pannis ex Hispania, Anglia, et aliquibus Italiae Locis, quae hanc Lanae Speciem propriam sibi ferme reddiderant debuit procurari: subinde, et Anglia, et Hispania ut Domesticas Fabricas provehant, Lanam educi vetuerunt.

Augusta Maria Theresia ut propriis Statibus consulat, a Rege Hispaniae 1768. impetravit, ut eidem gregem Hispanicarum ovium una cum Pastoribus, qui modum oves has curandi Domesticos edoceant, submiserit. Hi Lustrato Utroque Littorali adsitum viae Croaticae Carolinae Locum Merkopail pro Sede intertenendi huius gregis delegerunt. Et vero quanquam Locus hic raram et ad apparentiam minime succosam herbam proferat; quanquam praeterea adeo frigidus sit, ut Oves octo ferme mensium spatio in ovili contineri, foenoque interteneri debeant, Oves tamen hae optimo cum successu illic alebantur. Ut earum Species sensim per Regnum propagetur, superfluos arietes privatis, qui Species ovium suarum emendare voluerunt divendi; de modo autem, quo id perfici possit, excusos vernaculis Linguis Libellos vulgari eadem Augusta imperavit. His mediis Industria eo sensim profecit, ut illi, qui arietes eiusmodi comparaverant, praescriptumque cum iis procedendi observarent parem ferme illi, quae in Merkopail ab originariis Hispanicis ovibus proferebatur, Lanam produxerint.

Cum nutritae tanto tempore in ovili peccudes hae, magnam foeni, cuius deffectu via Carolina alioquin laborat, quantitatem consumpserint urgebatur subinde a Gubernio Fluminensi, ut Grex hic alio transponatur, foenumque quod illae hactenus consummebant, ad promovendam per hanc viam vecturisationem conversatur.

Ne tamen pretiosa haec ovium Species alibi forte degeneret, primum in Buda-Eörs periculum factum, mediaque gregis huius pars eo depulsa fuit. Postquam tentamen hoc optatum effectum produxit, statuit Augustus Iosephus IIus ut in Merkopail nonnisi, 200 Oves interteneantur, quod supernataverit, per Dominia Cameralia Fundi Religionis, et Studiorum distribuatur, ubique vero eadem quae in Merkopail viget, oves curandi ratio observetur. Ita primum in Berkava et Radonicz Dominio Bachiensi dein 1787., in Pusztakuta Dominio Zomboriensi, tum 1788. in Tarkany et Tokod, successive in Bozok, Marotki, Kis-Megyer et Atsa, et haec species ovium, et modus eas curandi introductus est.

Actualis Culturae huius Status.

Hac ratione notabilis quidem Lanae Hungaricae pars, longe tamen adhuc infra eam, quam vel solae Germanicae Fabricae requirunt quantitatem emendata fuit. Verum quod in compluribus aliis Productis deesse vidimus, nimirum modum illa in suas pro ratione qualitatis partes dispescendi, id in Lana etiam adhuc desideratur, necdum ea hanc pectendi ratio vulgo Partassen invecta est, quae apud alias Nationes viget, et per quam segregata in suas classes Lana cariori divenditur.

§ 39 Status Actualis Culturae Cornutorum peccorum et Lacticiniorum.

Paucae iam sunt in Europa Provinciae ubi magna Boum armenta, ultimae Pastoralis vitae reliquiae vigeant. Ubique ferme populatio omnes fundos ita occupavit, ut nulla iam pro horum intertentione spatia supersint. In Trans-Danubiana et Trans-Tibiscana in sensu §-i 2i accepta Hungaria exstant adhuc Complura Latifundia, in quibus ita copiosa armenta aluntur, ut vires Proprietariorum plerumque excedat, necessaria in hyeme, pro tanto Animalium Numero Stabula erigere, eademque de manu ut dicimus per hoc tempus pabulare. Greges proinde hi, ipsam etiam hyemem in Praediis sub Dio exigere, et composito illic in cumulos foeno se sustentare debent. Et tamen in ipsis his armentis et nobilissima Boum Species, et tantus eorum numerus procreatur, ut externum activum Commercium his potissimum sustineatur.

Vaccae quanquam paris cum Bobus ellegantiae, a copia Lactis non commendantur, quo fit ut de Butyro et Caseo non ea quantitas in Hungaria producatur, quae ab ingenti in tam vasto Regno Vaccarum numero merito exspectari posset. Verum hac quoque in re Industria iam ita evigilavit, ut pro allodialibus non Hungaricae sed Helveticae, aut Germanicae vaccae passim adhiberi incoeperint.

Caeterum in vicinis Germanicis Provinciis res peccuaria et Lacticinia plerumque in alpibus floret; in Hungaria loca plana, aut submontosa hunc Industriae ramum montosis Partibus praeceperunt.

§.40. Primitiva Equorum Hungaricorum Species.

Equatia (si pauca domestica excipias) perinde atque armenta in praediis per totum annum sub Dio in Hungaria intertenentur. Verum seu quod Equi ita, ut Boves iniurias acris sustinere non possint, seu quod minus conspicuam eorum Speciem Hungari principio statim induxerint, equi Boum praestantiam non aequant. Non deest quidem Hungaricis etiam equis generosus spiritus: possuntque longos praesertim per planitiem cursus, seu ab equite, seu cum minori onere sustinere: Corpus tamen minus spectabile habent, nec trahendis gravioribus oneribus, ita, ut aliarum Gentium Equi pares sunt. Et ideo non multo post atque Rhedarum usus apud Nobilitatem invaluit, nonnulli proprietarii grandiores exteros Admissarios adhibere, et in Locum vagae equorum procreationis domesticum et regulare, quod de manu appellare solemus, Caballarum Admissionis Institutum consecari coeperunt. Verum industriam hanc adeo pauci exercebant, ut ne Domesticae quidem Nobilitatis Currus altioris Staturae equis inde provideri potuerint.

Origo Instituti Propagationis Equorum altioris Staturae.

Interea Commutata Belli gerendi ratio, robustiores pro devehendis exercitus Impedimentis Equos exigere coepit. Interea media inter Catafractos et Velites, Desultorum Equitum Classis (Dragons) quae maiores tantisper atque velites equos requirit, inducta fuit. Interea denique ipse Commercii Progressus plurium vecturarum, proque harum compendio talium etiam equorum necessitatem produxit, qui devehendis etiam graviter oneratis Currubus pares sint. Omnia haec maternam Augustae Mariae Theresiae Sollicitudinem eo permoverunt, ut emendandae etiam in Hungaria Equorum Speciei Consilium iam Anno 1767. susceperit.

Norma Instituti huius quae sub Maria Theresia viguit.

Principio Industria haec tantum Proprietariis commendabatur; iubebantur tamen Magistratus, ut ad hanc Plebem potissimum exciterit, atque id efficere possint, admittenda proceriori Admissario Caballa a contributione immunis pronunciabatur. Anno 1774. iam Norma iuxta quam Institutum hoc tractari debeat, vulgabatur decernebaturque premium pro Hinnulo a Normali Admissario procreato, si fuit 1ae Classis 6ti 2di 4ti 3ae 2rum aureorum. Verum diversae Iurisdictiones diversam etiam Benignam hanc ordinationem effectuandi viam iniverunt. Aliqui Comitatus unum aut plura Publica Equatia erexerunt, alii plures altiores Admissarios procurarunt, hos per Districtus Comitatus diviserunt, vicinorumque Rusticorum Caballas iis admitti procurarunt. Alii denique, potentiores tantum Communitates ad comparandos sibi proceros Admisarios disposuerunt. Omnia tamen haec eum tantum effectum produxerant ut apud melius habentes Incolas aliquos proceriores Hinnuli, procreati sint. Apud alios, quorum longe maximus ex numerus, quominus Institutum hoc effectum produxerit miseria eorum praepedivit. Ob hanc enim rustici admissis etiam ad proceriores Admissarios Caballis usque Faetus tempus gravissimos saepe labores peragere: ob hanc vix prognatos Hinnulos longa aut molesta itinera simul cum Matre peragi facere debebant, ob hanc hinnulis prima eorum Aetate nec debitam munditiem, nec conveniens pabulum praebere poterant: ob hanc denique eosdem iam 3o Aetatis Anno saepe iniungi facere cogebantur, accessit grave insuper illud Impedimentum, quod multi rustici adeo parvas habuerint Caballas, ut hae proceriores Admissarios sustinere non potuerint.

Ad Removenda haec Impedimenta altefata Augusta aliud explanatorium 1777. edidit Normale, quo potissimum Civitates ad provehendum hoc Institutum adstringebantur. Rustici ad parcendum faetis Caballis, et Hinnulis monebantur. Coemptio maiorum Caballarum iis praesertim Communitatibus, quae distinctos pro Occurrentibus Transennis equos intertenere solent, indulgebatur. Assecurabantur Rustici, quod prognati ab altioribus Admissariis Hinnuli non limitando pretio, sed erga liberam Conventionem pro usu militari ab iis coemendi sint: Curatores Instituti huius, Agazones et periti Fabri, erga moderata Salaria conducendi Comitatibus admittebantur: denique promittebatur, quod ellustratae e Regiminibus, faetus tamen adhuc capaces Caballae Comitatibus moderato admodum pretio cedendae sint.

Ne aliquod progressui Instituti huius adminiculum desit, iussu eiusdem Augustae arendavit Bohemica propagationis Equorum Directio Praedium Enijed in Insula Chalokőz, et praedium Ormosz in Comitatu Borsodiensi situm fine eo, ut Bohemicos illic hinnulos educet eosdemque Comitatibus moderato pretio divendat. Verum institutum istud ennatum subinde 1788. Bellum intercoepit. Industria tamen hac id demum effectum est ut iam 1781. ad coemendos pro equitatu Caesareo-Regio per Hungariam equos Militare Commando Pesthinum submissum fuerit.

Norma per Iosephum II introducta.

Augustus Iosephus II ut Institutum hoc magis adhuc promoveat, coemptos in Moldavia et Ukraina sexaginta Admissarios Comitatibus gratis distribui iussit ea cum prohibitione, ne ab admissis ad hos rusticorum Caballis quidpiam exigatur. Anno vero 1785. erexit deserviturum potissimum pro adiacentibus Comitatibus Equatium Mezöhegyessiense, qua occasione vigentem hactenus Normam tantisper immutavit, nimirum interdixit ille Iurisdictionibus ulteriorem Admissariorum Coemptionem, verum hos iis e dicto equatio moderato pretio Suppeditandos esse declaravit. Praecepit etiam ut Iurisdictiones pro Agazonibus semi-invalidos assummant. Demum et Immunitatem a Contributione et Stabilita 1774. pro singulo hinnulo proemia abolevit, e converso ad provehendum Propagationis equorum Institutum sequentem Normam stabilivit.

1. 1o Ut adiacentibus Equatio MezöHegyessiensi Comitatibus 2000 altiores Caballae seligantur, et Singulo Caballae proprietario Schaeda Legitimatoria extradetur.

2. 2o Adveniente Admissionis tempore Admissarii e hoc equatio ad Possessiones illas, ubi Conscriptae eiusmodi Caballae reperiuntur, pro admissione deducantur.

3. 3o Peracta admissione Singulo Caballae Proprietario 1 florenus titulo Doni exolvatur.

4. 4o Liceat Proprietario prognatum ex hac admissione hinnulum cui voluerit, et quanti potuerit, vendere. Quodsi tamen alium emptorem non inveniret debeat Status militaris hinnulum quidem unius anni ab 18. usque 24. florenos, duorum vero Annorum a 35 usque 45 florenos, trium vero Annorum a 45 usque 65. denique hinnulum 4 Annorum a 65 usque 75 florenos persolvere.

5. 5o Qui ultra tres eiusmodi hinnulos educaverit eidem insuper una Caballo ex eodem equatio dono detur.

6. 6o Si rusticus Caballa egeret, possit hanc e dicto equatio pro 3um Annorum Hinnulo obtinere.

Modo varia Instituti huius manipulatio viget.

Quem equatium Mezőhegyessiense Normaque haec 1766. et 1787. in vicinis Comitatibus effectum produxerit; ex actis colligi non potest. Id constat, quod emanatum 1788. Bellum Turcicum omnem hanc manipulationem interceperit, in aliis vero Comitatibus diversa in praesens usque quoad hoc Institutum Norma vigeat. Augusto certe Iosepho II equatium illud adeo Cordi fuit, ut pro stabili eius dote residuos ab intertentione Turmae Praetorianae m/10 Florenos Instituto huic pro stabili dote assignaverit, manipulationemque eius mox finito Bello resummi, interea vero Capitale illud erga interesse elocari iusserit. Hic est actualis Oeconomiae Publicae in Hungaria Status: e quo patet et quantum in ea promovenda Studium postremi duo Imperantes collocaverint? Et quae impedimenta piis eorum Conatibus se obiecerint? Et quousque demum Nationalis Industria singulo hoc in genere provecta sit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.