Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Canabes usque Augusti Iosephi II Regimen in mediocri sua qualitate perstiterunt. Hic semen Italicum medio Gubernii Fluminensis per Croatiae et aliquot Hungariae Comitatus distribui fecit, responditque conatui eventus. Productae enim sunt ex eo Canabes Italicis vix inferiores. Verum seu quod hoc quoque semen mox degeneraverit, novum vero sibi procurare vires privatae Industriae excesserit, seu quod producentes modum congruum ex Industria hac Lucrum capiendi ignoraverint, seu denique quod semen talibus plane Comitatibus, qui minime vacuas ab agriculturae laboribus manus habent obtigerit, hic quoque conatus mox evanuit, in inferiori tamen Sclavonia debuit spontanea Incolarum Industria Canabum qualitatem tantisper perficere cum memoratus ยง 29 Itinerans Mercator has aliis anteponat, et Carinthiacis aequales statuat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.