Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง.27. Status alimentationis in civitatibus

Relate ad 4-tum cum vix aliqua sit in Hungaria civitas, in qua aliqua ruralis industriae species non vigeat, id tantum nosse interest, in quibus civilis industria ruralem superet? vel vicissim? Universim quae civitates aut constrictum admodum terrenum habent, aut propius ad Germanicas Provincias situantur, aut maiori navigabili fluvio, vel principali alicui per Continentem Commercii ductui adiacent, in his civilis industria rurali praevalere solet.

Carlostadium et quia vix aliquod Territorium habet, et quia in ultimo Fluvialis Navigationis termino, ad principalem item versus mare Commercii per Continentem ductum situatur, mera ferme Civili industria subsistit.

Zemlinum licet adhuc oppidum cum in confluxu omnium Hungariae et Croatiae navigabilium fluviorum iaceat e sola ferme quaestu se sustentat. Temesvarinum et quia exiguum Territorium habet, et quia ductus Commercii Vienna in Transylvaniam illud attingit, e Civili potissimum industria subsistit.

Pestinum cum in ipso puncto situetur ubi principales duo Commercii ductus, nempe unus Vienna Continenti in Transylvaniam, aqua vero versus Mare Nigrum: alter autem e Littorali in Galliciam se intersecant, plurima parte civilem habet alimentationis statum.

Montanae Civitates quibus soli sterilitas ruralem subsistentiam non admittit, Civili potissimum industria se sustentant.

Denique Posonium cum et Danubio adiacent, et Austriae limites proxime contingat Civilem ut plurimam industriam exercet.

Sopronii quia nec Vienna nec a Styriae limitibus procul distat: Iaurini et Comaromii quia Danubio adiacent: Budae et quia illam Danubius praeterfluit, et quia Dicasteriorum praesentia Circulationem pecuniae adiunxit: Cassoviae quia ductus e Littorali per illam transit: et Szegedini, quia tam secundae quam adversae per Tibiscum Navigationis beneficio gaudet, quanquam res seu agraria seu vinaria admodum adhuc vigeat, Civilis tamen industria ruralem superare videtur.

In aliis, quas Dicasterii alicuius Iuridici, Episcopi, Capituli, frequentiorisque Nobilitatis beneficio gaudent, Civilis cum rurali Industria adhuc colluctari videtur. In reliquis haec illam adeo superat, ut si necessarios pro Urbe adiacenteque peripheria opifices atque officinarios excipias, reliqua tota pars Incolarum rurali Industria subsistat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.