Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si res universim spectetur, industriam incolarum Hungariae haud magnum
adhuc gradum attigisse vel inde apparet, quod institutum rei sericeae,
licet certam et facili labore parabilem adferat utilitatem, tam lentum
progressum habeat; verum hac quidem in re eadem est Hungariae conditio,
quae condam florentissimorum modo Populorum fuit, dum in pari adhuc
culturae suae epocha versarentur: nimirum medium et quod paulum supra
excurrit pacis saeculum non potuit adhuc tot priorum saeculorum clades
reparare, nec populatio adhuc adeo increvit, nec omnes educendorum
productorum Regni viae ita adhuc apertae sunt, ut auctis rerum pretiis
necessitas industriam imperare potuerit, denique necdum circulanti
pecuniae omnes canales ita reserati sunt, ut haec ad eam incolarum
classem, cuius plane industria florentem efficit civitatem, sat
aequabiliter pertingere, sicque maius adhuc sui desiderium in eadem
excitare potuerit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|