Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
A Septentrione influit quidem Popradus in Vistulam, qui se deinde in mare
Balticum effundit. Verum Popradus primo in finibus Regni naves easque
minores tantum sustinet; donec ad eum pertingatur aspera perinde per longam
montium seriem via confici debet, sicque commercialis exitus hac quoque
parte nonnisi per axem patet. Montosa haec meridionalium et
septentrionalium Regni limitum situatio, illud quidem commerciali instituto
commodum adfert, quod paratis ubique ferme materialibus, viae illic minori
impendio construi possint. Verum cum Hungaria vis aliqua
artefacta superflua habeat. Producta vero quibus
abundat et maioris sint voluminis, et ferme nonnisi in interioribus Regni
partibus procreentur, exitus hic per longinquam et montosam viam non potest
esse non sumptuosus.

|