Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hungaria cum adnexis partibus intra 45. et 49. latitudinis, nec non 36. et
44. longitudinis gradum situatur: cum zonam habeat temperatam, non tantum
ea, quae hactenus produxit, sed omnia etiam alia, quae zona temperata
sustinet producta proferre potest; et quia per 4. latitudinis et 8.
longitudinis gradus porrigitur, reffertque circiter 4999 quadrata milliaria,
varium utique et clima, et solum habere debet. Hac ipsa de causa Hungaria in
respectu commerciali bifariam dividi potest; nempe in
Septentrionalem et Meridionalem.
Septentrionalis Posonio usque extremum Maramarossiensis Comitatus angulum,
inaequali tamen latitudinis linea protenditur. Haec tota ferme in montes
assurgit, sylvis et lignis variae speciei abundat, hisque inferiora Regni
loca, quae illis destituuntur, providet. Solum habet minus fertile, et quod
alendis suis incolis non sufficit. E converso producit metalla, semimetalla,
lapides pretiosos, et tantam, quae vix exhauriri possit salis quantitatem.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|