Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง. 2. Hungariae clima, solum et divisio in linea commerciali.

Hungaria cum adnexis partibus intra 45. et 49. latitudinis, nec non 36. et 44. longitudinis gradum situatur: cum zonam habeat temperatam, non tantum ea, quae hactenus produxit, sed omnia etiam alia, quae zona temperata sustinet producta proferre potest; et quia per 4. latitudinis et 8. longitudinis gradus porrigitur, reffertque circiter 4999 quadrata milliaria, varium utique et clima, et solum habere debet. Hac ipsa de causa Hungaria in respectu commerciali bifariam dividi potest; nempe in Septentrionalem et Meridionalem. Septentrionalis Posonio usque extremum Maramarossiensis Comitatus angulum, inaequali tamen latitudinis linea protenditur. Haec tota ferme in montes assurgit, sylvis et lignis variae speciei abundat, hisque inferiora Regni loca, quae illis destituuntur, providet. Solum habet minus fertile, et quod alendis suis incolis non sufficit. E converso producit metalla, semimetalla, lapides pretiosos, et tantam, quae vix exhauriri possit salis quantitatem.

Meridionalis si solam Hungariam spectes, a Septentrionali hac linea usque Dravum et Danubium protenditur, si eam cum partibus adnexis assummas, usque Mare Adriaticum procurrit. Habet quidem haec quoque regio complures mediteraneos montes, quorum plerique sylvis teguntur, aliqui generosa vina producunt, maxima tamen parte in vastas planities diffunditur, quae in nonnullis locis lenioribus collibus permixta est. Solum habet et agriculturae, et rei peccuariae perquam idoneum, et ideo Septentrionalem Regni partem frumento, adiacentes vero Germanicas provincias et hoc, et peccoribus providet.

Meridionalis haec Regni pars in respectu commerciali in tres iterum partes a ratione principalium duorum fluviorum, qui eam in totidem partes secant, dividi debet, nimirum in Cis-Danubianam, quae Austriae, Styriae, et, si partes adnexae una summantur, Carnioliae adiacet, Trans-Danubianam quae Danubio et Tibisco concluditur, et TransTibiscanam, quae ultra hunc fluvium ad limites Transylvaniae procurrit. Huius extrema linea in altos iterum montes attollitur, qui perinde sylvis teguntur et metalla ferunt; huius incolae adsitos sibi comitatus planos lignis provident, sed cum solum minus fertile habeant, ab his vicissim frumentum recipiunt.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.