Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1. Commerciales Regni Relationes.
§. 1. Notiones praeliminares.

Ut actualis omnium horum obiectorum status plenius intelligatur operae precium existimabat Deputatio paucis antea adumbrare: quae sit physica? Quae politica Regni relate ad commercium situatio? Qualesve Hungaria relate ad alias tam contiguas, quam etiam remotiores provincias habeat politico-commerciales relationes.

§. 2. Hungariae clima, solum et divisio in linea commerciali.

Hungaria cum adnexis partibus intra 45. et 49. latitudinis, nec non 36. et 44. longitudinis gradum situatur: cum zonam habeat temperatam, non tantum ea, quae hactenus produxit, sed omnia etiam alia, quae zona temperata sustinet producta proferre potest; et quia per 4. latitudinis et 8. longitudinis gradus porrigitur, reffertque circiter 4999 quadrata milliaria, varium utique et clima, et solum habere debet. Hac ipsa de causa Hungaria in respectu commerciali bifariam dividi potest; nempe in Septentrionalem et Meridionalem. Septentrionalis Posonio usque extremum Maramarossiensis Comitatus angulum, inaequali tamen latitudinis linea protenditur. Haec tota ferme in montes assurgit, sylvis et lignis variae speciei abundat, hisque inferiora Regni loca, quae illis destituuntur, providet. Solum habet minus fertile, et quod alendis suis incolis non sufficit. E converso producit metalla, semimetalla, lapides pretiosos, et tantam, quae vix exhauriri possit salis quantitatem.

Meridionalis si solam Hungariam spectes, a Septentrionali hac linea usque Dravum et Danubium protenditur, si eam cum partibus adnexis assummas, usque Mare Adriaticum procurrit. Habet quidem haec quoque regio complures mediteraneos montes, quorum plerique sylvis teguntur, aliqui generosa vina producunt, maxima tamen parte in vastas planities diffunditur, quae in nonnullis locis lenioribus collibus permixta est. Solum habet et agriculturae, et rei peccuariae perquam idoneum, et ideo Septentrionalem Regni partem frumento, adiacentes vero Germanicas provincias et hoc, et peccoribus providet.

Meridionalis haec Regni pars in respectu commerciali in tres iterum partes a ratione principalium duorum fluviorum, qui eam in totidem partes secant, dividi debet, nimirum in Cis-Danubianam, quae Austriae, Styriae, et, si partes adnexae una summantur, Carnioliae adiacet, Trans-Danubianam quae Danubio et Tibisco concluditur, et TransTibiscanam, quae ultra hunc fluvium ad limites Transylvaniae procurrit. Huius extrema linea in altos iterum montes attollitur, qui perinde sylvis teguntur et metalla ferunt; huius incolae adsitos sibi comitatus planos lignis provident, sed cum solum minus fertile habeant, ab his vicissim frumentum recipiunt.

§. 3. Fluvii vehiculum internae communicationis praebere possunt.

Ita ipsa iam physica Regni situatio necessitatem internae communicationis incolis per id imposuit, quod montosae planas, et hae vicissim illas, reciprocis productis debeant providere. Caeterum natura fluviorum etiam cursum ita direxit, ut iam hi magnum internae communicationis vehiculum praestare possint, Danubius enim Posonio usque Pesthinum, Tibiscus Szigethino usque Szolnokinum mediam ferme inter montosos et planos comitatus communicationis lineam efficiunt. Per fluvium Raba qui per Rabczam Danubium attingit, interiora etiam Comitatus Castriferrei cum Danubianis Comitatibus nectuntur: sicut vicissim per Vagum et Granum aliquot Septemtrionales Comitatus cum omnibus, quos Danubius alluit, planis Comitatibus iunguntur. Cum Danubius Pesthino, et Tibiscus Szolnokino parallella

1. pararella MS

linea versus meridiem defluant, hi additos utroque rippae Comitatus iterum connectunt. Caeterum per fluvios Hernant, Sajó et Bodrogh, qui in superioribus, et Samusium, tres Crisios et Marusium, qui in inferioribus partibus in Tibiscum se exonerant, adiacentes ab utrinque plagae denuo iunguntur.

Sclavoniam Dravus et respective Mura Hungariae nectit. Postquam Dravus ab Almás Danubio se infundit, iam hic Sclavoniam limite disterminat, navigationis beneficio Hungariae coniungit. Cum Savus postquam ad Siscium Colapim, ad Ieszenovacz Unnam recepisset, ad Zemlinum Danubio illabatur, hic ipsa iam interiora Sclavoniae et Croatiae cum Hungaria connectit.

E fluviis his Danubius, Dravus et Savus ab eo, quo Hungaricas ditiones subeunt puncto, iam nunc navigationi patent, ex aliis quidam maiori, quidam minori sui parte, partim rates, partim etiam naves alicubi maiores, alicubi minores sustinentur. Nullus tamen est, praeter Danubium et Savum, in quo adversa etiam aqua per totum eius defluxum adhuc navigari possit. Sed et hoc beneficium per artem in plerisque magna ex parte posset procurari.

§. 4. Uti et duo insignes lacus.

Ut natura faciliorem adhuc reddat internam communicationem, locavit illa ad Sopronium protensum ad 6. milliaria lacum Fertő cuius stagna usque Rabam fluvium protenduntur. Inter Danubium vero et Dravum extensum ad 12. milliaria lacum Ballaton collocavit, cuius paludes cum a Canisiensibus, quae Muram contingunt, non procul distant, sicque paratam duos insignes communicationis canales efformandi occasionem suppeditavit.

§. 5. Habet parata pro sternendis viis materialia.

Cum tamen nec fluvii, nec praedictae lacus omnes Regni partes contingant, ne ad procurandam his quoque beneficio viarum internam communicationem materialia deessent, natura parte ex una Danubii, omniumque ferme in eum influentium fluviorum fundum aut zabulosum aut arenosum formavit - parte vero ex alia in plerisque per quae viae hae duci debent locis, aut lapides aut sabulum aut arenam collocavit. In aliquibus tantum Tibiscanis partibus, natura omnia ferme haec viarum subsidia negavit. Verum ipsae illae partes seu vitioso molarum situ, seu irregulari fluviorum cursu, seu priorum temporum iniquitate tantas paludes habent, ut si istae in rite efformandos canales contrahantur, hi ferme viarum beneficium supplere possint.

§. 6. E converso a meridie et Septentrione nonnisi difficilem per axem exitum habet.

Minus propitia est Hungariae relate ad externam communicationem situatio. Alluit quidem adnexas partes a meridie Mare Adriaticum verum in hoc nullus ex Hungaria navigabilis fluvius effunditur. Fluvialis versus illud navigatio Carlostadii et respective Kosztaniczae desinit, inde nonnisi per asperas, ad plura milliaria protensas Croatiae Alpes ad mare perveniri potest.

A Septentrione influit quidem Popradus in Vistulam, qui se deinde in mare Balticum effundit. Verum Popradus primo in finibus Regni naves easque minores tantum sustinet; donec ad eum pertingatur aspera perinde per longam montium seriem via confici debet, sicque commercialis exitus hac quoque parte nonnisi per axem patet. Montosa haec meridionalium et septentrionalium Regni limitum situatio, illud quidem commerciali instituto commodum adfert, quod paratis ubique ferme materialibus, viae illic minori impendio construi possint. Verum cum Hungaria vis aliqua artefacta superflua habeat. Producta vero quibus abundat et maioris sint voluminis, et ferme nonnisi in interioribus Regni partibus procreentur, exitus hic per longinquam et montosam viam non potest esse non sumptuosus.

§. 7. Ab Occidente iam navibus, sed adversis fluviis exitus patet.

Ab occidente iam navigabiles fluvii in ipsas capitales vicinarum Germanicarum provinciarum urbes viam praebent, nimirum Savus Labacum, Mura Graecium, Danubius Viennam et, si Morava, uti sub incude est, navigabilis efficiatur Brunam. Verum ex omnibus his provinciis in Hungariam secundis, inde vero ad illas adversis fluviis navigatur; indeque fit, ut Vienna in Hungariam plurimaeque, ex Hungaria vero Viennam paucaeque tantum naves adveniant: Graecio et Labaco in Hungariam et Croatiam sat copiosa, vicissim vero nulla ferme fit navigatio.

§. 8. Tantum versus Orientem secundam in exteras provincias habet navigationem.

Versus Orientem tantum ex Hungaria in Mare Nigrum secundis fluviis perveniri potest. Cum enim Danubius flexo versus Orientem ad Almâs cursu mari huic illabatur, antea vero omnes navigabiles regni fluvios recipiat, magna Hungariae pars paratum ope navigationis in Mare Nigrum exitum habet. Neque tamen vel haec via suis obstaculis caret; scopuli enim ad Orsavam, vexationes Turcarum, mercium ad Suniam in naves maritimas transpositio, hanc quoque tantisper impeditam efficiunt. Verum haec quoque impedimenta iam aliquot peritiores mercatores superarunt.

Et haec sunt tam adminicula quam et impedimenta commercii, quae physica regni situatio producit.

§. 9. Constitutio Regni Commercio absolute non adversatur.

Politicam singuli status relate ad commercium situationem constitutio eius et legislatio efficiunt; licet enim commercium suapte soleat exoriri, si tamen ipsa constitutio eidem adversetur, aut si legislatio impedimenta removere necessariaque eidem praebere adminicula intermittatur commercium aut languere, aut, si vicinorum legislatio in id magis intendat, passivum effici debet.

Libera constitutio commercio adeo non adversatur, ut illud potius in liberis statibus et primam originem acceperit, et hodiedum vel maxime floreat. Feudale tamen systema, quod praeter principem dominorum tantum et subditorum conditionem agnoscit, omnem commercii progressum natura sua morari debet.

Hungaria nunquam habuit strictam feudalis regiminis formam, nunquam in hac viguit illa magnorum vasallorum, horum sub-feudatorum, et horum iterum sub-vasallorum graduatio: nunquam nobilibus ad nutum et sub vexillis baronum arma corripiendi officium incubuit: nunquam hi aut iure tutoratus in pupillos inscripti cualistarum suorum, aut filias earum elocandi praerogativa gaudebant.

Cum exordio Regni nemo nobilium aut iudicium alterius quam ipsius Regis agnoscere; aut aliud quam huius Banderium sequi voluit. Nobilium pupillorum tutelam proximi cognati exercebant. Filiae sub auspiciis parentum elocabantur. Et quanquam primis Regni temporibus status liberarum civitatum non statim invaluerit, iam tamen sub sancto Stephano exteri in Regnum vocabantur, iisdemque sub nomine Hospitum praerogativae liberi hominis concedebantur: iam domesticis etiam vigenti eotum servituti elapsis et nomen et iura liberi hominis ita tribuebantur, ut exiguus ille, quem fundi in quo degebant domino, nomine Terragii dependebant, census, liberi denarii dicti fuerint. Interea donec stabilito formali civitatum statu, auctoque tantisper earum numero, hae iure suffragii in comitiis sub Zigismundo donatae sunt, constitutionem Hungaricam commercio minus favorabilem fuisse inficiari non licet. Postquam haec iam evenerunt, constitutio Regni commercio vix iam in alio adversatur, quam in exiguis, quae civitates adhuc manent subditalis obligationis reliquiis, iureque liberis hominibus ab intestato succedendi.

§. 10. Legislatio tamen usque praesens saeculum ad eius incrementum parum contulit.

Legislatio e contra sub primis regibus commercio reipsa adversantur: sub Sancto Ladislao debuit omnis exter mercator pro exploratore haberi, cum ingressus in Regnum iis nonnisi erga tam anxia cautela admissus fuerit, Lib. 2. Cap. 18. nimirum ut hi se statim in limitibus Regni apud respectivum parochianum comitem insinuare, hic vero illos per hominem suum ad regem deducere debeat; rex primo ratificandi facultatem iis dare, et tunc etiam nonnisi in praesentia adiungendi iisdem Pristaldi regii quidquam emere, vel vendere possit. Sub Colomanno videtur legislatio commercium quaesita opera impedire voluisse cum Lib. 1. Cap. 93. constitutum fuerit, ut qui sustentanda tantum vitae causa aliquid vendit, id est qui commercium ex instituto non profitetur, simplicem, qui vero ut ditescat vendit, qui quaestum reipsa exercet, dupplicem fori censum persolvere teneatur.

Tandem post desolationem Tartaricam (antea enim paucas admodum villas libertate donatas fuisse comperimus) Bela IIus ut Regnum citius restauret, systema liberarum villarum coepit propagare. Cum systema libertatis huius in eo situm fuerit, quod incolae eiusmodi villarum non tantum de mobili sua substantia, sed de immobilibus etiam fundis plenam disponendi habuerint libertatem, quod a Teloniorum et Naulorum persolutione immunes fuerint, denique quod in Personalibus et realibus causis nonnisi coram proprio magistratu potuerint conveniri, debuit itaque systema hoc prima commercii ponere fundamenta; verum haec etiam posteriora instituta subinde everterunt, nimirum impetraverant pleraeque finitimae Regni civitates, sub primis 2dae periodi regibus, eiusmodi privilegia ut nulli extero mercatori profundius in regnum intrare liceat, verum ut illi merces suas in has tantum civitates inferre, hae vero interiora Regni cum iis providere debeant. Postea et quidem sub 3ae etiam Epochae Regibus Complures Civitates, quos in Legibus Depositoriales appellantur, Ius stapulae, id est talem sibi praerogativam compararunt, ut nullus ad eas partes delapsus Mercator eas aut praeterire aut per eas cum mercibus transire potuerit, quin eas per aliquot dies in tali Civitate venui exponat. Buda qua Regni Metropolis tale plane Privilegium sibi comparaverat ut omnes Mercatores quascunque res venales, si per hanc Civitatem vehebantur, tantum ibi vendere, neque ultro promovere audeant e Sigismundi Decr. 2. Art. 11. Omnia quidem haec Monopolia, partim contrario usu postea sublata, partim subsequis Legibus abrogata: Tricesimarum, quarum priora tempora nonnisi confusam cum Teloniis idaeam habuerunt, institutum regulatum. Sigismundi Decr. 2. Art. 17. harum stationes defixae. 1498. art. 34. ipsa portorii Tricesimalis quantitas in trigesima valoris mercium parte id est in 3 florenos 20 denarios pro centum stabilita fuit, necdum tamen evolutis genuinis promovendi Commercii principiis, necdum satis agnita eius utilitate continua ferme, quae Regnum exagitabant, qua externa, qua etiam domestica Bella, curas Legislationis ad praesens usque saeculum ita distraxerunt, ut relictum sibi ipsi Commercium, eum tantum quem physicae temporum circumstantiae sponte produxerunt, cursum habuerit.

§. 11. Legislatio praesentis saeculi quid praestiterit in commercii incrementum.

Cessantibus tandem cum initio praesentis saeculi et Turcarum incursionibus et internis motibus ipsa iam etiam Legislatio excitando Commercio magis incubuit. Ut exhausta prioribus Bellis Populatio celerriora capiat Incrementa, decernebatur Praediorum impopulatio 1723. Art. 18. et ut id effici possit, immigraturis in Regnum exteris sex Annorum ab Oneribus Publicis Immunitas concedebatur Art. 103. Ut necessarii Opifices et Mechanici alliciantur, horum immunitas ad 15 plane annos extensa fuit 1723. Art. 117. Et ne hi per rurales curas in exercitio artis suae distrahantur, Possessorium Oeconomicorum fundorum iis vetabatur 1723. Art. 117. Ut autem tanto faciliorem habeant promeritam laboris sui mercedem, ab iis, qui hanc morabantur, extorquendi rationem Institutum Processus Auszugalis stabiliebatur 1723. Art. 53. E converso ne Opifices favore Caehalis instituti pretia artefactorum suorum ex condicto plus nimio elevare, aut alios etiam excessus patrare possint, Caehas id est Contubernia opificum etiam sufferri posse declaratum fuit 1715. Art. 79. et 1723. Art. 74.

Ne illimitatum ius praeemptionis dominorum Terrestrium Commercium moretur, illud ad propriam tantum necessitatem restringebatur, 1723. Art. 75; ne navigatio, praecipuum Commercii Vehiculum, impedita sit, omnes huic noxiae molae sufferendae decernebantur 1751. Art. 14. Fluvialia Telonia nullo alioquin titulo nixa sufferebantur 1751. Art. 17. Tellonia vero Continentis, quae seu titulo seu merito carebant, abrogabantur, reliquorum Tariffas ad iustos limites reducendas esse decernebatur 1723. art. 15. Deffigebantur etiam stationes Tricesimales: mediteraneae vero, qua parte commercium gravabant, sufferebantur 1715. art. 91.

Cum Hungaria ex ipsa physici sui situs ratione praecipuam aut in aut per Germanicas Provincias haereditarias Commercii viam habeat, de hoc reserando, deque admittenda Vini, Frumenti, Boum Hungaricorum partim in has invectione, partim per eas eductione, omnium ferme Comitiorum Legislatio se occupavit. Et cum id impositiones, quibus status harum Provinciarum Producta Hungarica condam gravaverant, potissimum morarentur, de harum sublatione identidem actum fuit 1723. art. 119. 1741. art. 27.

Sub idem tempus Legislatio Hungarica emendationem etiam Vectigalis Tricesimalis agitabat. Sed de hoc suo Loco ex Instituto agetur.

Fundi Publici, sine quo sumptuosa Commercialia Instituta suscipi non possunt, conflandi cura Legislationem iam 1681. art. 13. tenuit. Cum Lex haec effectui mancipata non fuisset, defferebatur Consilio Locumtenentiali 1723. Articulis 115. 116 et 122. ut non tantum Oeconomiae et Fundi Publici, sed et ducendorum Canalium, generaleque stabiliendi Commercii Proiectum elaboret, et in proximis Comitiis referat.

Et hucusque processit Hungarica in Linea Commerciali Legislatio. Haec est politica Regni relate ad Commercium Situatio. Interea ipsa Deputationi huic delata Provincia satis ostendit complura ex iis, quas Leges iam hactenus disposuerant necdum effectuato, alia non eo, quo Lex ordinaverat, modo in effectum perducta fuisse. Patet etiam Legislationem necdum omnia Commercii Impedimenta removisse. Verum antequam ea, quae adhuc desiderantur, proponantur, iuvat Politico-Commercialem Regni ad reliquas tum viciniores, quam et remotiores Provincias et Regna relationem paucis exhibere.

§.12. Interest cumprimis nosse Politico-Commercialem Hungariae ad alias Provincias relationem.

Politico-Commercialis Populi alicuius ad alium relatio inter diversos Status per Tractatus Commerciales, inter eiusdem Principis imperio obnoxios Populos (nisi Princeps omnes sine discrimine iisdem quoad Commercium favoribus perfrui velit) per Vectigal Tricesimale determinatur. Si universi Status seu aqua, seu continenti se immediate contingant, tractatus eiusmodi utilissime suscipi possunt; quodsi enim nonnisi per intermediam tertii alicuius Status Provinciam Communicationem habent, iam aut arbitrariis huius Portoriis obnoxii sunt, aut novum iterum cum hoc statu tractatum suscipere debent, per quem notabilis plerumque redundantis apriori Tractatus utilitatis pars intercipi solet. Inter ipsos eiusdem Principis imperio obnoxios Populos, si de exitu ad externam, seu mari seu Terrae contiguam Provinciam agitur, cum uni Populo nihil officiat, si alter quo maiorem propriarum mercium copiam ad adsitas sibi exteras Provincias educat, exitus hic per Vectigal plerumque facilitari solet, verum si de eductione mercium ad exteras quidem Regiones, sed per intermediam eiusdem Principis Provinciam agatur, iam tum exitus, seu quod intermedia haec Provincia eosdem plane merces producat, seu quod merces eiusmodi ad se pertrahere sicque cum iis Oeconomiae Commercium exercere anhelet, pluribus difficultatibus obiici solet.

Caeterum et in Commercialibus inter diversos sed sibi contiguos status Tractatibus et in Vectigali inter contiguas eiusdem Principis Provincias reciproca utilitas pro scopo assummitur, et tamen, licet in Commercialibus Tractatibus plena ab utrinque Libertate agatur, saepe tamen unius partis inadvertentia Tractatus eiusmodi huic onerosus, alteri admodum utilis evadit. Vectigal cuius elaboratio paucis plerumque hominibus concredi solet, sub minus recte applicato Commercialis Aequilibrii titulo facilius adhuc uni Provinciae utile, alteri onerosum evenire potest. Apprime itaque nosse interest, ad quas Provincias aut Regna Hungaria seu ope Vectigalis, seu per Commerciales Tractatus favorabilem, ad quas item onerosam habeat Politico-Commercialem relationem.

§.13. Cum quibus Provinciis maiorem cum quibus vero minorem Hungaria habeat Politico-Commercialem relationem.

Hungaria si Littorale, et exiguam, quae Dalmatiam Venetam contingit particulam excipias, tantum Haereditario-Germanicis et Turcicis Provinciis concluditur; cum inter Transylvaniam et Hungariam nullae sint Tricesimae, Moldavia et Valachia Hungariam in linea commerciali cingere censentur. Germanicae Provinciae ab occidente et septentrione, Turcicae vero tantum ab oriente eam ambiunt, indeque fit ut illa cum Germanicis Provinciis maximum, cum Turcicis minorem, cum exoticis vero Provinciis exiguum adhuc habeat nexum Commercialem; quemadmodum id Tricesimales Tabellae diserte ostendunt.

§.14. Relatio Politico-Commercialis Hungariae ad Haereditario-Germanicas Provincias.

Haereditario-Germanicarum Provinciarum Status, qui eotum formali Comitiorum Iure perinde gaudebant, iam ante Annum 1625. ultra competentem aerario Principis 30-mam valoris mercium partem, dimidium adhuc tantum iisdem imposuerunt, pecculiaremque ex hoc Proventu fundum sibi conflarunt: id quod aequabilem inter has et Hungariam Commercialem relationem primum intercepit.

Quare eodem 1625. in Comitiis Hungariae constituebatur, ut augmentata Tricesimarum solutio in Austria Styria Sylesia et Moravia cesset. Articulo quidem hoc nec statuum, nec auctionis mediae Tricesimae diserta fit mentio, ex iis tamen, quae non multo post evenerunt, id ita se habuisse facile colligi potest.

Nempe non secuto Legis illius effectu post Decennium id est 1635. Hungarica etiam Legislatio Articulo 1-o § 5to item 1638. Articulo 6-o constituit ut ultra competentem aerario Principis 30mam valoris mercium partem, dimidium adhuc tantum dependi debeat, ex eodemque Proventu pecculiaris pro Stipendiis veterani Confiniarii Militis Fundus confletur. Ita rediit iterum aequabilis inter Hungariam et Germanicas Provincias relatio Politico-Commercialis, neque ullae longo postea tempore quaerelae contra Tricesimale earum Systema a parte Hungariae movebantur. Verum progressu temporis ipsa etiam illa mediae Tricesimae auctio tam in Hungaria, quam etiam in Germanicis Provinciis aerario Regio influxit: neque tamen propterea Legislatio Hungarica seu merces distinctas praeter elevatum iam hac ratione ad 5 pro 100. Regium Vectigal Impositionem gravavit, neque Germanicarum mercium Inductionem in Hungariam unquam prohibuit. Status e contra Germanicarum Provinciarum cum formali adhuc Comitiorum Iure gauderent, non tantum Producta Hungarica variis Commercialibus Taxis, vulgo Landstaatliche Auflagen ultra Stabilitum iam 5 a 100. Portorium gravarunt, sed absolutam etiam eorum Prohibitionem saepius procurarunt. Ita vini Hungarici ne in exteras quidem Provincias per sui gremium eductionem admittabant, Hungaricis Animalibus cum prorsus carere non possint, Austria quidem ulteriorem eorum in Imperium depulsionem morabatur tantum ut illa seu pro usu proprio, seu pro ulteriori quaestu leviori habere possit. Styria vero et Carniolia cum metuerent ne proprii quos in ditionem Venetam vendere solebant Boves, si Hungarici per Portum Buccari directe educantur, horum Concurrentiam sustinere non possint, id effecerunt, ut Hungarici Boves nonnisi per has Provincias in Ditionem Venetam, aliaque Italiae Emporia depelli potuerint, sicque Germanico Portorio subiacere debuerint.

Quare urgebant Status Hungarici iam 1715. articulo 13. ne vini, Anno vero 1723. articulo 119. ne Boum in et per Germanicas Provincias Inductio, et per has in exteras oras eductio impediatur: semper tamen eam acceperunt assecurationem, quod sua Maiestas cum Statibus Germanicarum Provinciarum utpote quos res ex altera parte tangit, tractura sit, licet nullus unquam cum Statibus Hungariae, dum impedimenta haec poni coeperunt, Tractatus susceptus fuerit.

Interea Hungaria nullum e Tractatu eiusmodi Beneficium accepit: Provinciales Germanicarum Provinciarum Impositiones, mutatis licet subinde nominibus, Producta Hungarica hodiedum gravant: saepe adhuc absoluta inducendi in illas Vini et Frumenti prohibitio usu venit quin reciprocum Status Hungariae unquam obtinere potuerint, adeoque Hungaria vel hac parte onerosam habet cum Provinciis Germanicis relationem Politico-Commercialem; quam damnosam autem ad easdem Provincias Relationem Vectigal Tricesimale efficiat, suo loco opportunius exponetur.

§.15. Relatio Politico-Commercialis inter Hungariam et Turcicas Provincias

Inter Hungariam et Turcicas Provincias hanc determinant iam praeexstantes Tractatus Commerciales; per hos enim et in Specie Pacis Paszaroviczensis 3-um, Belgradiensis 11-um, Tractatus item Anni 1783. itidem 3-um Articulos, reciprocum trium tantum procentum florenorum Portorium ab omnibus indiscriminatim mercibus defixum est, idque in ingressu ad respectivum Imperium semel tantum persolvitur. Ipsi tamen hi Tractatus varias subinde per Vectigal acceperunt modificationes, quae suo loco indicabuntur. Universim Quaestus Turcicus eam 1741. per articulum 27. accepit regulationem, ut Turcicis subditis nonnisi cum mercibus Turcicis, et cum his nonnisi all' ingrosso quaestum per Hungariam exercere liceat, eorumque merces, qui Ordinationi huic contravenerint, in comissum cadant.

Cum et reciprocum et fixum stabileque sit inter Hungariam et has Provincias Portorium, hic iam Aequabilis magis est, quae ad invicem viget, Politico-Commercialis relatio. Industria Mercatorum in ordine ad hunc Quaestum liberiorem iam manum habet, possetque exiguus modo adhuc hic per Continentem nexus notabile accipere incrementum, ni una Circumstantia obstaret: nimirum licet Hungaricam adnexasque partes ab Oriente Turcicae Provinciae continuo concludant, ipsum tamen Provinciale nuspiam immediate contigunt; Hungaricum enim Provinciale Transylvania et aliqua Confinii Temessiensis pars a Valachia et Moldavia intercipit. Croaticum vero Provinciale a continua Bosnia et Servia per Sclavonicum Banale et Carlostadiense Confinium continuo intercluditur. Cum in Statu militari, de natura sui Systematis necessaria commercio Libertas locum habere non possit: cum instituta Militaria varios Mercatorum Speculationibus obices adferre queant: denique cum confinium Carlostadiense iam ipso Vectigalis Systemate a Provinciali discernatur, favorabilis licet cum his Provinciis nexus Politico-Commercialis haud magnum in Regni commoda effectum adhuc praestare potest.

§.16. Hungariae ad Moscoviticas Provinciis relatio Politico Commercialis.

Cum e Moscoviticis Provinciis plures navigabiles fluvii in Mare Nigrum defluant, ipsaque Crimeae littora mari huic adiaceant, Hungaria vero immediatam, ut § 8. apparuit, in mare hoc navigationem habeat, Moscoviticae hae Provinciae in sensu Commerciali Hungariam immediate contingere censentur. Verum hanc inter et Moscoviam nulla usque recentiora tempora relatio politico-Commercialis intercessit; necdum aperta in Mare Nigrum Navigatione exigua etiam illa, quas inter hos duos Status viguit physica Communicatio, per Poloniam processit. Augustus Josephus 2-us Anno 1784. Commercialem cum Aula Moscovitica ad 12. Anno Tractatum inivit. Per hunc Moscovia Vini Ordinarii Hungarici Portorium, pro uno Axthoff (quatuor circiter continet Antalkones) a sexaginta ad quatuor rublas, 50 copecias, confecti vero ex uvis passis, ad huius Dupplum reduxit, Insuper ut Commercium Crimeae florentius reddat, ab omnibus seu per Austriacos, seu per Moscoviticos Mercatores in huius portus inducendis mercibus Austriacis, unam ordinarii Portorii quartam remisit. Augusta vero Aula nostra a Moscoviticis pelliceis mercibus, cutibus, Loris Bagaria dictis, et praeparatis Balenarum ovulis vulgo Kaviar, Portorium diminuit; ac ab omnibus seu per Austriacos seu per Moscoviticos Quaestores ex Portubus Crimeae in Ditiones Caesareo-Regias invehendis Moscoviticis et Chinensibus mercibus, unam ordinarii Portorii quartam, pariter remisit.

Cum Tractatus hic perfecte reciprocos favores continent; cum per Constitutos idoneis in Locis Consules sustineantur; denique cum e Crimeae et ex aliis Moscoviae Provinciis in ipsum immediate Provinciale Hungaricum et vicissim navigari possit, haec est maxime favorabilis quam Hungaria cum aliqua extera Provincia habet Relatio Politico-Commercialis: neque dubitare licet, quin elapsis stipulatis annis, nexus hic per novum, captae interea experientiae accommodum Tractatum ita sit confirmandus, ut is amplissimum quem hactenus partim rei novitas, partim ennatum subinde Bellum Turcicum intercepit, fructum utrique Imperio adferat.

§.17. Eiusdem relatio ad Poloniam

Donec Gallicia Poloniae partem effecit hanc Hungaria immediate contingebat, verum nulla adhuc eotum politico commercialis relatio inter haec duo regna intercessit, relictum sibi ipsi commercium eum naturalem cursum accepit, ut ex Hungaria in Poloniam vini, vicissim vero, qua Polonicae, qua etiam procuratae e Moscovia Telae notabilis quantitas inferri consveverit. Recuperata Gallicia Commercialis iam Anno 1775. inter Augustam Aulam et Rempublicam Polonicam Tractatus intercessit, per quem consumptionale Portorium in 4 pro 100 defigebatur, quod tamen nonnullam postea ut suo loco dicetur alterationem subivit.

Si Gallicia Hungariae incorporata fuisset, haec Poloniam nunc etiam immediate contingeret: frueretur beneficio defixi in 4 pro 100 Portorii, vectigalis arbitrio nonnisi quoad exitum subiaceret: haberetque eandem, immo magis adhuc favorabilem, quam nunc cum Turcia habet Politico-Commercialem relationem.

Nunc relata in censum Germanicarum Provinciarum Gallicia, Hungaria et Poloniam immediate contingere desiit, et tota illius Politico-Commercialis ad Poloniam relatio ad merum Vectigalis Germanici arbitrium recidit: quanquam enim Hungaria favore stabiliti per Tractatum 1775. Consumptionalis Portorii per intermediam Galliciam in Polonia perinde gaudeat, quoad Esituale tamen ex Hungaria et Transituale per Galliciam Portorium Vectigalis arbitrio obnoxia manet.

§.18. Cum reliquis Septentrionalibus statibus nullam habet Politico-Commercialem relationem

Cum aliis, a quibus Hungariam Germanicae Provinciae intercludunt, externis statibus, veluti Borussia, Imperio Germanico, Dania Svecia et Hollandia nullam Hungaria habet Politico Commercialem relationem, viguit tamen condam inter Hungariam et Borussicam Silesiam ea physica Communicatio, ut ex illa in hanc multum Vini Hungarici, vicissim vero multum Telae illatum fuerit, sed et hanc auctum post ennatas in Austriacis Ditionibus copiosas Telae Fabricas, a parte Austriaca quoad Telas a parte vero Borussica quoad Vinum Portorium intercepit. Vigebat etiam olim copiosa Boum Hungaricorum in Imperium Germanicum Eductio, verum Provinciales in Austria impositiones ut §. 14. apparuit eductionem eorum admodum diminuerunt. Ita Hungaria vix iam physicam aliquam cum exteris his statibus communicationem habet, ubi tamen cum illa pauca adhuc superflua Artefacta habeat, cum iis vero, quae eidem a Domestica necessitate redundant, Naturae Productis, non possit omnes Europae Provincias providere; plurimum interesset, ut qua per Tractatus, qua etiam vectigalis favore cum iis adminus exteris Provinciis ad favorabilem Politico Commercialem Relationem ponatur, in quas superflua sua Producta commodissime devehere potest.

§.19. Uti nec cum Dalmatia Veneta.

Dalmatiam Venetam confinium Carlostadiense aliqua, sed exigua parte contingit, vigetque ea inter utriusque Status Incolas Physica communicatio ut e Dalmatia Veneta 60 circiter millia Urnarum Vini Dalmatici in Carlostadiensem Generalatum quotannis inferantur, e converso confiniarii Regiminis Licani Animalia e suis Alpibus in Dalmatarum Venetorum planities in hyeme erga stipulatum censum ad pascua depellant, ea ferme ratione, qua et Transylvani in pascuis Valachiae et Moldaviae factitare soleat. Caterum nulla inter Hungariam et Venetos Politico Commercialis relatio existit, neque hac parte aliquod vel obiectum habet.

§.20. Hungariae Relatio ad Portus Adriatici et Mediteranei

Ab Obrovacz usque Fiumanum protensum per 14 Milliaria Littorale Croaticum iam omnes non tantum Adriatici et Mediteranei, verum si Gibraltarii angustiae superentur, totius usque adeo Oceani portus per mare immediate contingit. Inter adsitas tamen his maribus et Hungariam nulla hactenus alia Politico-Commercialis Relatio intercessit, quam quae per constitutos in diversis exteris Portubus Caesreaeo Regios Consules procurari potest: et ideo relictum sibi hac parte Commercium ab arbitrariis exterarum Potentiarum Portoriis, et Mercatorum saepe timidis, saepe male directis speculationibus dependet: veluti id in suscepto per aliquot privatos, invehendi in Angliam et Hollandiam Vini Croatici et Hungarici tentamine, apparuit. Olim Piratorum Africanorum infestationes Commercialem aliquam hac parte relationem admodum difficilem effecerunt. Nunc hoc quoque obstaculum per initum 1784. cuius § 15 mentio facta est, cum Porta Ottomannica Tractatum, qui pace etiam Sistroviensi confirmatus est; per hunc enim aula Turcica ad resarcienda omnia, quae Piratae illi Navibus Caesareo Regiis illaturi sunt, Damna se obstrinxit.

§. 21 Eiusdem Relatio ad Portum Tergestinum

Augustus Carolus 6us ut haereditarios suos Status cum Neapolitano quod tum adhuc possidebat Regno nectat, una vero toti suae Monarchiae Commercium maritimum procuret, Tergestum in Germanico et Portum Regium in Croatico littore situm ea intentione excolendum suscepit, ut per illud Germanicis, per hunc autem Hungaricis et Croaticis mercibus exitum ad exteras Regiones procuret. Ut primum Scopum attingat sumptuosam per inhospites Styriae et Carnioliae montes viam a suo nomine Carolinam Germanicam dictam, e centro Monarchiae id est Vienna usque Tergestum instauravit, hic portum construere coepit locumque quanquam exilis adhuc Oppidi formam eotum praeseferret, pro Portu Libero declaravit.

Ut Croaticis Hungaricisque pariter mercibus exitum aperiat, aliam per Alpes Croatiae viam Carolinam Croaticam dictam, instauravit; formatum iam a Natura Portum Regium artis insuper subsidio ad omnigenam securitatem et commoditatem perduxit; eundemque sensim impopulandum sibi proposuit, verum gloriosos hos conatus subsecutum, quo Possessione Regni Neapolitani decidit Bellum, intercepit.

Augusta Maria Theresia vix Confecto Successionali Bello Paterna Consilia reassumpsit. Ut Germanico Commercio prospiciat, Privilegium Liberi Portus pro Tergesto renovavit, coeptamque a Patre suo unam Portus Alam perfecit. Ut Hungarico etiam Commercio subveniat, cum Portus Regius necdum impopulatus foret, Flumen quod a Croatico Limite nonnisi exiguo rivo intercipitur, et a Portu Regio vix horae intervallo distat, pari Liberi Portus Privilegio donavit. Verum nullae adhuc eotum per Croatiam usque Carolinam viae instauratae; necdum Savus et Colapis, quibus adversis usque dissitum duabus tantum a Carolina Postis Carlostadium perveniri potest, repurgati fuerunt. Itaque ipsum etiam Commercium Hungaricum per Pettovium Tergestum inclinare coepit. Circumstantia hac adeo naviter

2. noviter MS

in rem suam usi sunt Tergestini, ut primum exteris mercibus maius, si per Flumen quam si per Tergestum in Hungariam inducantur Portorium imponi: dein Pettovium pro unica, per quam venientes ab Adriatico merces Hungariam subire possint Ingressus Statione (Commerziell Einbruch-Station) declarari procuraverint. Ita cum Flumen omni revectionis vulgo Contracarico Beneficio privatum fuerit, totum non modo Inductionis sed etiam Eductionis Hungaricae Commercium per Tergestum Cursum accepit.

Verum vix repurgato Savo et Colapi fluvialis Navigatio aperta: viaeque Varasdino usque Carolinam sollide instauratae, sicque cum hac coniunctae fuerunt, cum iam eadem Augusta, ut Commercium Hungaricum ad naturalem suum Cursum reponat, ipsam Urbem Fluminensem Hungariae adiecit: in hac sedem Gubernii collocavit, sublataque quae antea Rem Commercialem communiter procurabat Intendenza Tergestina Directionem Commercii Hungarici huic concredidit.

Augustus Iosephus II ut mercibus Hungaricis et Croatici faciliorem adhuc exitum procuret, novam a nomine suo Iosephinam dictam viam Carlostadio usque Segniam perduxit, sublatoque Portorii inter tres has vias discrimine, Carlostadium perinde atque Pettovium pro Commerciali ingressus statione declaravit.

Itaque perinde iam est Hungaro Mercatori: an suas versus Segniam, Flumen, vel Tergestum merces educat, eademque via exteras etiam recipiat, imo Canisa per Carlostadium Flumen quidem quatuor, Segniam vero quinque Postis breviorem viam habet, quam per Pettovium, Tergestum; et tamen seu inveterato iam inter Hungaricos et Pettovienses Mercatores nexu, seu minus adhuc instructae per Hungariam rei Vectoriae deffectu, seu praeindicata etiam Opinione, durat adhuc potior non tantum Inductionis, sed etiam evectionis Hungaricae cursus per Tergestum, urbsque haec eam semper relate ad Flumen Littoraleque Hungaricum habebit Politico-Commercialem relationem, quam duo vicina et Aemula Emporia de Natura sua habere consveverunt.

§.22. Eiusdem Relatio ad Belgium et Lombardiam Austriacam

Lombardiam Austriacam tantum mediate, Belgium e contra e Littorali suo per Portum Ostendensem immediate Hungaria contingit. De arctiori inter Ostendam et Littorale tam Germanicum quam et Hungaricum nexu procurando, deque mercium utriusque Indiae quae nunc potissimum per Hamburgum et Francofurtum in Ditiones Austriacas invehuntur, Importatione ad hoc derivanda, denique de lucrifaciendis, qui Millionem superare feruntur, transportus sumptibus saepius iam Consilia collata fuerunt. Hactenus tamen nulla vel physica immediata Communicatio has inter Provincias et Hungariam ennata est. Pannum aliaque pauca, quo inde in Germanicas Provincias inferri adhuc admittuntur, Artefacta Hungaria accipit medio Mercatorum Germanicorum, quorum Concurrentiam Hungarici propter Concessos illis in Vectigali favores, sustinere non possunt. Hungarica Producta nullam adhuc in has Provincias viam receperunt.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.