Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Actualem utriusque huius Cassae Statum usque ultimam martii et respective
6um Maii Anni 1791. e Communicatis Deputationi huius actis erruere
licuit; nimirum usque 6um Maii 1791 etulit Commercialis
Cassa in Capitali 93.478. florenos in Interusurio, cum Capitalia
partim a 5, partim a 4., partim etiam a 3 ½ elocata sint, exhaerentes
vero apud Gubernium Fluminense 1500 floreni nullum Interusurium ferant,
effert 3599 florenos 4 denarios. Iam sub 17. 9-bris 1785. Consilium
Littorale Suae Maiestati demisse proposuit, ut pro Obiectis impendendi
huius Fundi Systematisentur: 1o Conservatio Pontis Savani ad Zagrabiam.
2o Pontis Colaphiani ad Carlostadium. 3o Repurgatio Savi et Colapis,
necessariaeque pro facilitanda per eos Navigatione expensae. Verum
Interusuria Fundi huius, nisi Capitale per accreturum aliquot annorum
Interusurium augeatur, nec soli ultimae rubricae suffectura vel ex iis,
quae §o 74. de actuali Navigationis Fluviorum horum Statu dicta sunt,
satis apparet, ut autem Capitale ipsum expendatur, Augustae Fundatricis
menti congruere haud videtur. Caeterum Interusuria illorum Cassae huius
Capitalium, quae quoad privatos elocata sunt, a tempore factae, quo
utimur consignationis, apud aliquos inde a 9o Ianuario 1785., apud alios
ab 8a 8bris eiusdem anni, apud alios a 29o Augusto 1786. adeoque a 5e et
respective 6. annis exhaerebant. An postea incassata sint? Non constat.
Duo vero millia e hoc Fundo Civi Leuthoviensi Andreae Czili absque
Interusurio, ad quinquennium elocata sunt, licet ad Fundum hunc e
Contributione Civitatis illius nihil omnino influxerit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|