Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

E reliquis Turcicis Provinciis per privatos in Confiniis Croaticis passus quae merces in et educantur, iam supra ยง.57. ubi de concessis Generalatui Carlostadiensi favoribus agebatur, ostendimus. Verum Commercium hoc cum ferme in Victualibus subsistat, vix aliquam meretur attentionem. Illud, quod ad Zemlinum exercetur (per Moadiam enim vix aliquid decurrit) maiorem subit Considerationem. Per hunc passum omnes ferme illa, quos Coronae confluere, diximus, merces, ac praeterea fila turcica alba, caerulea, et rubra, Caffeo arabicum, aliaeque Levantinae, seu Orientales merces importantur. Evehuntur autem iterum nonnisi Germanico Fabricata, nempe vitra Bohemica, Panni, Lanea, Gozypiacea fabricata, praesertim vero elaborata ex auricalco ad gustum Orientalem utensilia. Et ideo Hungaria adeo notabile passivum cum Turcia Commercium habet, ut 1786. (pro quo postremo Tricesimalis Tabella haberi potuit) inductio eductionem superaverit, in 1.216.539. Quodsi ea esset Hungarorum Quaestorum industria, ut cum ea Turcicarum mercium parte, quae pro Germanicarum Provinciarum usu deservit, Oeconomiae Commercium exerceant quemadmodum id faciunt Germani Mercatores cum iis exoticis mercibus, quae nonnisi per Germanicas Provincias, in Hungariam penetrare possunt, detrimentum hoc magna in parte compensaretur. Nunc praeter illam quantitatem, quae pro immediata Hungariae Consumptione deservit, Zemlini quidem ipsi Turcae, Coronae vero Graeci Viennae residentes Quaestores, Gozypium, Lanam Macedonicam, Filaturam Leporinas pelles, immediate Viennam pro usu Fabricarum illarum devehunt. Imo Viennenses Mercatores tantam Articulorum horum Copiam sibi procurant, ut cum iis, ulterius in Saxonicum Imperium et Helvetiam Oeconomiae Commercium exerceant, Hungaria e contra nonnisi exiguum transportus Beneficium inde capiat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.