Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§.84. Exterae Distractionis Vini Emporia

Praecipuum Commercii Hungarici Articulum etiam vinum constituit: articulo huic Silesia Austriaca et Polonia praecipuum adhuc Emporium praestant. Donec tota Silesia Austriaco Imperio paruit, omnia, quae Posonio adiacent, uti et Soproniensia et Gyntiensia Promontoria paratam in hanc vinorum suorum distractionem habuerunt, id quod desolatis iam nunc fermê Civitatibus Rusztensi, SS Georgii, Baziniensi, et Modrensi ansam dederat, ut honorem status huius ambiverint, nunc sola ferme Civitas Soproniensis illud beneficii habet, quod aliquam Vinorum suorum quantitatem Silesitis vendere possit, qui deinde illud non obstante gravissimo Portorio suo modo in Ditiones Borussicas promovere norunt.

In Poloniam maxima Superiorum Comitatuum Vinorum, quae Submontana dicuntur pars ad recentiora usque tempora efferebatur. Utprimum Gallicia Austriaci Iuris effecta, et in Censum Germanicarum Provinciarum relata est, evectio haec notabiliter decrevit. Imposito ante non multos Annos per Rempublicam Polonam Singulo Antalkoni 4 aureorum Portorio, eius distractio longe maius adhuc accepit detrimentum. Effertur tamen hodiedum aliqua eius Quantitas, cuius quidem Commercii Scalam praesertim Oppida Scepusiensia Lyublo et Gneszda constituunt. In haec enim e Submontanis partibus per continentem devehuntur. Hic vero ratibus imposita per Popradum in Dunajecz, per hunc vero in Vistulam demissa, Varsoviam deportantur.

In Galliciam exigua eorum quantitas educitur, verum in hanc Agriensia et Budensia inferri coeperunt, idque non tantum pro proprio Provinciae huius usu, sed etiam pro ulteriori in Poloniam transportatione. In ipsa enim Gallicia Austriacorum Vinorum usus invalescere coepit.

Infertur quidem etiam Austriae non obstantibus quae §.64. recensuimus Impedimentis aliqua Vini Hungarici quantitas, imo forte pars etiam aliqua eius ultro in Imperium effertur. Verum de Austriaco Vino vicissim circiter pro m/500 quotannis Hungariae importari solet.

In Styriam et Carnioliam nisi sterilis sit alicuius anni procreatio, vix aliquid de Hungarico et Croatico Vino infertur, licet enim eius invectio per Vectigal prohibita non sit. Status tamen Provinciarum aliis viis id impetrare sciunt, ut illa de facto impediatur.

In illam, quae Hungariae vicinior est Transylvaniae partem etiam aliqua Vini Hungarici quantitas infertur, ulterior Valachio et Moldavico vino providetur. Ipse Generalatus Carlostadiensis non Croatico sed Veneto-Dalmatico Vino utitur.

Educendi per Danubium et Mare Nigrum in Moscoviticas Provincias Vini nullum adhuc periculum factum est, quanquam fortia, praesertim Croatica vina, Septentrionali huic Populo maxime convenire videantur.

E converso in Angliam, Hollandiam et aliquas Septentrionales Imperii Urbes aliquot iam probae sed semper cum sinistro successu institutae sunt. Nimirum nondum usus determinavit, quae vini Species mare ferant? Aut qualiter componi et tractari debeant? Ut illud sustinere possint? Forte nec debita eorum in Navi Cura habita: forte imperitis Mandatariis negotium concreditum fuit: forte denique Commercium eiusmodi absque praevio aliquo Commerciali Tractatu feliciter nec inchoari potest.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.