Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§.77. Artificiales Hungariae Canales.
Ramus ErsekUjvariensis

Ramum Ersek-Ujvarinum manu formatum esse fert traditio: per hunc longe facilius, quam magno Danubio navigabatur. Verum ramus hic seu per solitas aquarum vicissitudines, seu per susceptos praepostere Posonii aliquos labores Hydraulicos iam Anno 1780. Sabulo repleri coepit. Agitata fuere continuo de adferendo malo huic remedio, consilia: exmissi saepius Hydraulae, discussa, quae illi proposuerant Plana, operi ipsi manus identidem, sed semper incassum admota fuit. Seu Planorum vitio, seu ob non adhibitam ad Sufferendum in ipsa radice malum Sufficientem operam, ramus ille ita exaruit, ut nulla amplius per eum Navigatio pateat; sed Nautae cum Ventis, fluctibus exundationibus praesertim in adversa Navigatione in magno Danubio debeant colluctari. Quibus Operis et Sumptibus Summe Necessarius pro Navigatione Danubiana hic Canalis restitui possit? Necdum Calculus subductus est, quod pluribus Centenis millibus opus futurum sit, facile coniicere licet.

Canalis Temessiensis

Praeter hunc ramum si adhuc ille arteformatus fuit, Hungaria nullum alium proprie artificialem Canalem habet, quam illum, quem adhuc Administratio Banatica Ope aquarum fluvii Begsa ad Temesoarinum, versus sic dictam albam Palludem effodi curavit. Verum nec hoc Opus adhuc consummatum est, et ideo vix adhuc aliqua per illum in Tibiscum Navigatio viget. Augustus quidem Iosephus II perfectionem eius 1787. demandaverat, sed effectum ennatum subsequo anno Bellum Turcicum impedivit.

Proiectatur Canalis iuxta Danubium Baja usque Haraszty.

Artificiales, qui hactenus proiectabantur Canales ad Sequentes fermê recidunt, Hydraula Balla ut recensita Superuis intrinseca Navigationis Danubianae Zemlino usque Földavar Impedimenta sufferantur, proponit ut inchoatus iam et illic dicit ab Oppido Baja Canalis per Akaszto-Fülöp, Szabad Szálas, Hun-Sz. Mikloss, Budyi usque Possessionem Harasztii perficiatur. Verum ille nec Laboratorum Calculum, nec Sumptuum Schaema exhibuit. Res tamen ipsa ostendit, Opus hoc pluribus Centenis millibus constiturum.

Proiectatus Canalis Communicationis inter Danubium et Tibiscum.

Et idem Balla et alii plures transversalem intra Pestinum et Szolnokinum Canalem proiectaverunt, quo Tibiscus Danubio coniungatur ac Balla quidem Proventum Canalis huius ad m/115 vel ad m/120 elevare conatur, nimirum ut ostendat, quod si duorum etiam millionum Sumptus requirat, operae tamen pretium esse, ut eidem manus admoveatur, verum an omnia ita se habeant? Anve Operi huic antequam tota Danubii et Tibisci pars perfecte absolvatur manum admovere intersit? Disquirere non est huius Loci.

Uti et Canalis a Danubio per Sio-Ballationem, huius Stagna et Palludes Canisenses ad Muram.

Exstat etiam in Archivo Consilii Proiectum qualiter ope aquarum fluvii Sio Canalis in Danubium duci, Stagna Ballatonis exsiccari, sicque aliquot Comitatibus navigatio procurari possit. Verum in proiecto hoc reflexum non fuit ad vastas, quae a Ballatonensibus Stagnis non multum distant, quae Muram fluvium contingunt Palludes Canisenses, ut enim Proiectum hoc notabilem Regno adferat utilitatem deberet efformandus per Stagna Ballatonensia Canalis cum eo, qui per Canisenses Palludes effoderetur coniungi, ita reipsa Complures Comitatus et Muranae et Dravanae et Danubianae Navigationis participes efficerentur.

Canalis Communicationis intra Danubium et Savum.

Ut vetus Romanorum inter Vukovar et Mitrovicz Canalis restauretur, sicque e Savo in Danubium et vicissim navigari possit, quin Longus ille per Zemlinum Circuitus peragi debeat iam saepius propositum mappae elaboratae, Sumptuumque etiam Schaemata exhibita, numquam tamen operi manus admota fuit.

Hydraula Freiman hoc compendio non contentus Dravum a Dernya, Savo ad Siscium Ope artificialis Canalis nectendum proposuit, Systematicoque opere, quod in Archivo Consilii exstat, proiectum hoc suum Complexus est, quo Schaema Sumptuum operis huius tantum ad m/200 evaluavit.

Colapis intra Carlostadium et Brodium in Canalem reducendus.

Proiectatum fuit etiam identidem ut Colapis Carlostadio usque Brod Opem Cataractarum navigabilis efficiatur. Comes Theodorus de Battyan operi huic praelucere voluit, dum prominentia ad Ozail Saxa primum pulveribus pyriis disrumpere, dein coarctato per artificiales rippas fluminis alveo aquam elevare gravibus sane sumptibus tentavit, verum disruptis subinde vi aquarum his rippis reliquum etiam opus adhaesit, quod tamen per aliquos Littoralis Hungarici Quaestores magnis studiis iterum urgetur. Diversa Proiecti huius Plana Sumptuumque Schaemata Comes Mailath, in provocata superius relatione exhibuit e quibus patet, quod aliqui Hydraula ad m/600 alii ad m/500, qui vero Calculum maxime restrinxerunt ad m/300 florenorum Summam calculaverunt.

Canalis intra Tibiscum et Popradum

Denique proponebatur iam etiam efformandus ope fluviorum Hernandi, Ungs Laboren et Lanorecz in Popradum Canalis, Laborque hic B. Laurentio condam Orczy, qua Commissario Regio obvenerat. Cum Popradus in Danajecz, iste in Vistulam, hic vero in mare Balticum effluat, per Canalem hunc reserata fuisset Navigationi Hungaricae et omnibus suis navigabilibus fluviis postquam hi pro adversa navigatione debite aptati fuissent, in Balticum, adeoque in omnia etiam ulteriora maria, via: quod quidem Beneficium quibusvis impendendis in Opus hoc sumptibus praevaleret. Verum re penitius investigata compertum fuit molimini huic Longitudinem Ductus, altos praeruptos et Saxosos, qui eum intersecant montes, exiguum,3 quod fluvii illi vehunt aquae volumen, verbo naturam ipsam adversari.

Et haec fuere hactenus ad procurandos Artificiales Navigationis Canales partim acta partim tantum proposita.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.