Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum Collateralem huius Dravi Canalem Mura efficit, qui ab
Oppido Beltinecz usque Legradinum, ubi se Dravo miscet, Insulam Muraköz
alluit. Hic a Lendvensi ponte ita moderate decurrit, et tantum aquae volumen
habet, ut et minores Naves sustinere, et viam repulsualem recipere possit.
Nunc tamen ratibus tantum fraequentatur, quibus Graecenses Mercatores,
quorum moenia fluvius hic praeterfluit, eosdem ferme Articulos, quos
Pettovienses per Dravum dimittunt, iisdemque adsitos huic Comitatus
provident. Quanquam Hungarus Quaestor exiguo tantum Spatio per fluvium hunc
possit navigare, cum tamen in eius effluxu iam Dravanae et Danubianae
Navigationis beneficium nanciscatur, eius mentio vel eo nomine iniicienda
videbatur, ut appareat, quod et ille et Dravus unice ob
deffectum viae repulsualis passivum tantum pro Hungaria Canalem
praebeat.

|