Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Danubius plurimas mercium Species vehit.

Utcunque id eveniat: quaecunque sint Danubianae Navigationis Impedimenta, fluvio tamen hoc et plurima mercium quantitas, et praecipuae earum Species devehi solent. Aliorum Capitalium licet fluviorum Hungariae Navigatio ad unum fermĂȘ ut mox apparebit, aliumque articulum restringitur. Danubius plerasque quibus aut Hungaria opus habet aut quas exteris transmittit, merces vehit. Hoc enim Secundo pleraque Germanica artefacta Pestinum usque saepe etiam ulterius demittuntur: eo vero adverso maxima frumenti copia Austriae et Moraviae invehitur, et ideo ille pro principe Navigationis Hungaricae Canali merito reputatur. Cuius quidam rei ratio non tantum in amplitudine fluvii, sed etiam in eo versatur, quod medium plane Regnum praeterfluat, quodve Cursum teneat per Austriam, cui plurima cum Hungaria Commercii Communicatio intercedit; a Moravia vero haud nullum discedat.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.