Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Notitiae hae poterunt Hydraulicae Commissioni, quae generale Navigationis et exsiccationis Palludum Systema elaboratura est, deservire.

De Pallude Alba paucisque aliis quae in Banatu adhuc supersunt stagnis exsiccandis proiecta saepius proposita, formata Plana, Schaemata Sumptuum elaborata: nunquam tamen operi manus admota fuit.

Omnia haec quorum meminimimus Plana et Schaemata in Archivo Litteralis Consilii exstant, quae licet moderno fluviorum Stagnorumque Statui planĂȘ non correspondeant, poterant tamen non exiguo pro Hydraulicae, quam Deputatio haec propositura est, commissioni usu deservire. Omnes etiam, quas praemisimus, notitiae praebebunt illi Lumen aliquod pro gravi illa Quaestione decidenda: quos (cum omnes simul inchoare res ipsa non admittat) Labores praeferentes suscipere intersit? In quo nexu Scopus exsiccationis Paludum cum efformatione artificialium pro Navigatione Canalium obtineri possit? Quale denique generale et fixum totius operis Planum ita construi possit, ut Labores non tantum ex occasione et sparsim uti hactenus suscipiantur, sed hi semper in sequelam Generalis Plani ea ratione quotannis ordinentur, ut grande illud exsiccandarum tam vastarum Palludum, obtinendaeque per intermedios artificiales Canales Commercialis Communicationis Propositum post aliquot adminus annorum effluxum obtineri possit.

Notae

1. non MS

2. qui MS

3. exigui MS

9. Status Actualis Commercii
Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.