Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง.69. Status maritimae Navigationis.

Quod maritimam Navigationem attinet, habet quidem Littorale Hungaricum et necessaria pro Construendi Navibus Ligna et Populum ad rem Nauticam ita comparatum, ut ipsae Naves Tergestinae Nautas inde adsciscere debeant; nationalem tamen navigationem vix adhuc aliquam habet. Anno 1784. nonnisi 30 Naves domesticas numeravit, et hae nonnisi pondus a 100 usque 300 toleratum sustinebant, et earum maximae vix 20 Nautas occupabant. De Segnia et Carlobagho quae ad militarem Iurisdictionem pertinent quot naves habeant? Statui non potest. Portus tamen hos pauciores adhuc numerari, tuto affirmare licet. Ipsae paucae hae Naves advehendo e Sicilia maritimo Sale potissimum occupantur pro aliis Commercii articulis paucae supersunt, et ideo ipsum exiguum illud, quod per tanta superius recensita Vectigalis Impedimenta Locum habere potuit, exoticae Importationis Commercium exteris plerumque Navibus perficitur, ipsa Domesticorum Productorum exportatio, si eam Solito Copiosiorem esse contingat, veluti in casu vigentis in Italia Frumenti Caristiae exteras potissimum naves occupare solet.

Proponebatur quidem identidem primum ut ad formandum Nautarum Seminarium piscatura excitetur. Omniumque quos Domestici Piscatores Capturi sunt, maritimorum Piscium libera ab omni Portorio Inductio admittatur. Dein ut ad excitandam Nationalem Navigationem exoticis illis articulis, qui Domesticis Navibus fuerint importati, favores aliqui concedantur; neque tamen seu unum, seu aliud hactenus perfici potuit: credebaturque sat esse si ad derivandum sensim ad Littorale tam Germanicum, quam et Hungaricum Commercii Ductum Certis exoticis articulis si hac via seu deinde per domesticas seu per exteras Naves inducti fuerint aliqua Portorii diminutio concedatur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.