Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Tertius Capitalis ductus est a Littorali Hungarico per Canisam, Pestinum in Galliciam et Poloniam, clausa enim per Vectigalia Borussica Dantisci portu, commercium orientalium et meridionalium mercium e Littorali Hungarico in Poloniam inclinare coepit. In hoc Ductu Carlostadio quidem iam Navigatio incipit, quae in varias Regni partes Communicationem praebet, Pestinum tamen, quod ferme in centro ductus huius situatur, ipse commercii cursus per continentem sponte inclinavit; nimirum quia transportus hac via minus sumptuosus evadit, quam per Longum illum et multis adhuc incommodis impeditum circuitum, si secundo Collapi et Savo Zemlinum, inde vero adverso Danubio Pestinum navigetur. Hunc quidem per Continentem ductum recensita §. 54. et 55. Impedimenta ita interverterant, ut usque 1784um totum Pestiense Commercium per Pettovium Tergestum procedere debuerit. Verum reserata per Vectigal Anni huius ut §. 57. Ostensum est immediata exoticarum mercium per Littorale Hungaricum inductione, minus Sumptuosus iam Mercatoribus Pestiensibus per Canisam, Carlostadium ad Littorale seu domestica Producta evehere seu exoticas merces inferre. In hoc ductu via iam Zagrabia, in Ductum primo Loco recensitum deflectit, duarumque ferme Postarum Circuitum facit per Varasdinum Canisam, qui compendiari potest Si Zagrabia per Crisium et Capronczam directe Canisam duceretur. Verum Varasdinum usque, imo usque Prelok Possessionem Comitatus Szaladiensis via iam ad Sollidum Statum Collocata est. Per Crisium et Capronczam maxima eius pars de novo primum restaurari, et Dravo ad Dernye in Statu militari Sumptuosus Pons iniici deberet. Canisa usque Tapolczam nullae adhuc viae instauratae, nec hinc usque Pestinum totus Tractus absolutus est. Pestino ipso usque Duklam multi adhuc viarum Tractus fundamentali instauratione Opus habent.

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.