Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

No 8.

Verum hae plerumque tales sunt, quorum e converso ad exteras Provincias eductio aut simpliciter vetita, aut gravi Portorio impedita est; utriusque Ordinis Articulos consignatio sub Numero 8. exhibet, et inter prohibitos sunt pelles Leporinae, ossa et ungues Animalium, quae non postremum exportationis versus mare obiectum constituere possent. A 100 pellibus vitulinis 16. a caprinis et ovinis 12 florenorum Esituale Portorium defigitur, quod fermĂȘ 50 pro 100 efficit, a cineribus clavellatis 1 fl. a metreta statuitur, quod altius adhuc Portorium effert, et hi articuli notabile proinde Commercii versus mare obiectum efficere possent, ut adeo si omnes hae tres Consignationes combinentur, facile appareat plurimorum Articulorum Hungaricorum eductionem ideo tantum ad extra aut prohibitam aut gravatam ad Germanicas vero Provincias alleviatam fuisse ut harum Fabricis merces illae, tanto leviori obvenire debeant.

Quoad reliquos articulos, qui sub hanc Speculationem non cadebant, Quotta Essitualis Portorii 5/12 pro 100 in medii denarii a floreno universim defixa est.

In reliqua quidem universim relicta est Eductionis via Certae tamen in adnexa Vectigali sub D Consignatione expressae merces nonnisi per Capitales Stationes evehi permittuntur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.