Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Emensa pro Animalibus Portoria, quae hactenus per Separatam semper Tariffam
tractabantur iam nunc ipsi Vectigali in Concernenti rubrica incorporata
sunt. Caeterum in hoc quoque eadem quae in priori Tariffa animalium
classificatio: Portoria ipsa in Singulis rubricis cum prioribus ex asse
conveniunt. Differt tamen modernum Taxationis Systema a priori in tribus
realibus punctis, 1o quod in priori Tariffa Aequale pro omnibus exoticis
Provinciis Portorium defixum fuerit, nunc Polonia distinctum et quidem minus
in singula rubrica Portorium habeat. 2o Quod relate ad Turciam
omnis Maialium classificatio sublata sit, sed Portorium mediae Classis pro
omnibus indiscriminatim dependatur. 3o Quod Transitus Portorium, a quo in
prioribus Tariffis, ut iam vidimus praescissum fuit, in hoc Vectigali
stabiliatur, hocque nomine rubrica haec quartam columnam acceperit.
Transitus Portorium tunc Locum habet, dum Animalia Hungarica per aliquam
Haereditario-Germanicam Provinciam ad exteram Regionem de pelluntur, estque
adeo elevatum, utsi Quaestor Hungarus animal cornutum 1ae Classis immediate
ad exteras oras deducat, titulo exitus nonnisi 1 Rf. 30 xr.
dependat. Si vero illud per aliquam Germanicam Provinciam expellat, solo
Germanico transitus titulo 5 Rf. 30 xr. persolvere debeat. Eadem est
proportio quoad Animalia Cornuta 2ae et Maiales 1ae Classis, reliquae
rubricae non ita in oculos incurrunt.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|