Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7. Systema Vectigalis Hungarici Anni 1788.
§.59. Vectigal Hungaricum 1788i

Interea eodem mense et die quo Vectigal hoc emanaverat Augustus Iosephus II separatus praeterea edidit patentales per quas numerosi exoticarum mercium Articuli in adnexa illic consignatione expressi, extra quaestum positi, normaque cum iisdem procedendi praescripta fuit. Sub hoc tempus idem Augustus distinctam iterum et a Politicis, quibus non multo post Cameralia etiam Obiecta concredita fuerunt, Dicasteriis independentem rei Tricesimalis Directionem Constituit. Haec seu quod Norma cum mercibus extra quaestum positis procedendi Vectigal 1784i ingressa non fuerit seu quia plura adhuc ad stabiliendum istud Prohibitionis Systema media adhibenda esse existimavit novum iterum iam Anno 1788. Vectigal edi procuravit, quod in praesens usque subsistit.

In quibus cum Vectigali 1784. Conveniat? in quibus differat?

Vectigal hoc a priori quoad formam haud multum discedit. Eadem Officiorum Tricesimalium Classificatio: eadem mercium quae in Ordinariis finitimis Officiis; quae in Depositorialibus? quae denique nonnisi in Capitalibus Stationibus pertricesimari possunt? Sub A. B. C. designatio tantum quod Omnes hae Consignationes prolixiores sint, ac priores: quod aliqui Articuli ex una ad aliam transpositi, ad Capitales vero Stationes longe plures, quam antea inviati: denique quod inducta nunc primum quarta positarum nempe extra quaestum mercium Classis perinde ad Capitales tantum Stationes restricta sit.

Aliud quod inter utrumque Vectigal intercedit Discrimen in eo versatur, quod iuxta §.38. Vectigalis 1784. Omnis in Civitatibus et Oppidis imo in pagis etiam residens Quaestor si expressam a Dominio ad id obtinuerit facultatem etiam cum exoticis sub C. ad capitales Stationes inviatis mercibus, liberum absque aliqua ulteriori restrictione quaestum habuerit: iuxta Dispositionem vero postremi Vectigalis, Commercium cum eiusmodi mercibus admodum sit coarctatum. Nam primum data est Tricesimatoribus Potestas, ut a Singulo hac mercium Specie proviso Mercatore legitimationem unde eas habeat? dum et quando exigere possint, haec autem non secus praestari valeat, quam aut per Schaedae Tricesimalis exhibitionem, aut vero eius, a quo eas emit? indicationem §o 48. quo fit ut Mercator plurium saepe Annorum Schaedas Sollicite conservare debeat, et si quae forte eidem depereat, gravi damno exponi possit.

Deinde designantur §. 49 duodecim eiusmodi mercium maxime ferme usuales Articuli, quorum intuitu notabile inter habitantes in Capitalibus aut Depositorialibus Civitatibus Quaestores et eos, qui extra has resident discrimen stabilitur.

Iis, qui in Capitalibus degunt illud Beneficium concreditur ut has merces ab exotico ad Locum suae habitationis directe constituere, Tricesimalemque ibidem subire possint manipulationem qui in Depositoriali Civitate habitat Quaestor has nonnisi ad Capitalem aliquam Stationem constituere potest, ibidemque eas pertricesimari curare debet. E converso utrique huic Quaestorum Classi concreditur, ut merces eiusmodi minoribus Mercatoribus pro ulteriori Quaestu distrahere possint. Habitantes vero extra Capitales et Depositoriales Civitates Mercatores prohibentur ne eas aliis pro quaestu, sed privatis tantum pro immediato usu vendere possint. §. 54. Littera D; sed nec habitans in Capitali aut Depositoriali Loco Quaestor merces eiusmodi secus distrahere audet, nisi Tricesimalem schaedam suam in Officio producat, et eius dorso quantitatem distractae mercis inscribi faciat: emens vero novam, rubro Colore Signatam Bolletam super eadem quantitate excipiat. §.55. Littera (b)

§. 60. Hungaricae Tricesimae cum Germanicis coniunctae.

Maxima tamen quam idem Augustus occasione vectigalis huius in manipulatione Tricesimali instituit mutatio in eo subsistit, quod Hungaricas cum Germanicis Tricesimis coniunxerit. Antea in Limitibus Germanicarum Provinciarum semper Hungarica Germanicae Nationi Opposita fuerit haecque ab exeuntibus Esituale ab intrantibus vero mercibus consumptionale Germanicum Portorium incassabat, et vicissim; postquam in Vectigali 1788. non tantum exoticae quas alioquin in Germanicis Stationibus Portorium Consumptionale deponere debuerant, sed ipsae etiam pleraeque Germanicae merces a Portorio Consumptionali Hungarico immunes redditae sunt, Tricesimae Hungaricae quae iam nonnisi Esituale Hungaricum Portorium percipiebant reipsa inutiles ferme evaserunt, hocque nomine easdem Augustus cum Germanicis ita coniunxit, ut hae non tantum Consumptionale Germanicum, sed et Esituale Hungaricum perceperint. Verum institutum hoc eum effectum produxit, ut Camera Hungarica maxima Proventuum Tricesimalium parte privata totum hunc Hungaricum Proventum Bancalis Deputatio ad se pertraxerit.

No 1o

Caeterum hoc Vectigali iidem, qui priori favores Fluminensi et Tergestino Portui conceduntur, imo adnexis sub No 1o exoticis articulis, si iidem per hos Portus invehuntur, notabilis Portorii pars per separatam Resolutionem relaxata est.

Generalatus etiam Carlostadiensis et illa Zagrabiensis Comitatus pars quae antea Szeverinensem constituebat in Concessis priori Vectigali favoribus stabilitur.

Ita tamen prioris Vectigalis Dispositione a mercibus quae floreni valorem non aequant Tricesima desummatur in novo Vectigali nuspiam renovatur.

§. 61. Principia Vectigalis huius quoad Status cum quibus Commerciales Tractatus praeexistunt.

Quod Turcicum Commercium attinet: iam §.58. apparuit, Animalia sub sensum Tractatum non venire praesens vectigal ostendit, quod nec Tabaca quidem ad eorum sensum referatur; defixo enim quoad hanc Portorio, Turcici subditi perinde obnoxii sunt, hi tamen quoad exitum, eum ultra tenores Tractatum Favorem per Vectigal hoc perceperint, quod Stipulatos 5 a 100 tantum Naturae Producta et artefacta nonnisi ¼ cruciferi a valore unius floreni dependant; nimirum illa Hungaria subministrat haecve Germanicis Provinciis devehuntur.

Commercialis cum Polonia Tractatus §.6. Vectigalis diserte quidem stabilitur, diciturque quod in singulo sub sensum illius cadente articulo admensum Stipulatis 4 pro 100 Portorium in Vectigali exprimendum sit, quodsi tamen rubricae hae cum rubricis editi statim post initum illum tractatum 1776. pro Gallicia Vectigalis conferatur, subsequis ordinationibus Complures eatenus factas esse mutationes facile apparebit. In particulari auctum fuerat ultra tenores praevii Tractatus Polonici Cremati Portorium, ob quod Res-Publica Polona Taxam vini Hungarici ad 4 aureos elevavit. Moscoviticus Tractatus eodem §o perinde confirmatur verum huius usum ennatum, non multo post ut iam vidimus, Bellum intercoepit, adeoque eius intuitu nulla etiam ab eo quem §o 16o descripsimus Statu mutatio intercedere potuit.

§.62. In quibus Tariffa Animalium Vectigalis huius a priori differat.

Emensa pro Animalibus Portoria, quae hactenus per Separatam semper Tariffam tractabantur iam nunc ipsi Vectigali in Concernenti rubrica incorporata sunt. Caeterum in hoc quoque eadem quae in priori Tariffa animalium classificatio: Portoria ipsa in Singulis rubricis cum prioribus ex asse conveniunt. Differt tamen modernum Taxationis Systema a priori in tribus realibus punctis, 1o quod in priori Tariffa Aequale pro omnibus exoticis Provinciis Portorium defixum fuerit, nunc Polonia distinctum et quidem minus in singula rubrica Portorium habeat. 2o Quod relate ad Turciam omnis Maialium classificatio sublata sit, sed Portorium mediae Classis pro omnibus indiscriminatim dependatur. 3o Quod Transitus Portorium, a quo in prioribus Tariffis, ut iam vidimus praescissum fuit, in hoc Vectigali stabiliatur, hocque nomine rubrica haec quartam columnam acceperit. Transitus Portorium tunc Locum habet, dum Animalia Hungarica per aliquam Haereditario-Germanicam Provinciam ad exteram Regionem de pelluntur, estque adeo elevatum, utsi Quaestor Hungarus animal cornutum 1ae Classis immediate ad exteras oras deducat, titulo exitus nonnisi 1 Rf. 30 xr. dependat. Si vero illud per aliquam Germanicam Provinciam expellat, solo Germanico transitus titulo 5 Rf. 30 xr. persolvere debeat. Eadem est proportio quoad Animalia Cornuta 2ae et Maiales 1ae Classis, reliquae rubricae non ita in oculos incurrunt.

In hoc Systemate Quaestor Hungaricus si Animalia per Germanicam Provinciam educat, solvere debet titulo exitus hungarici 1 Rf 30 xr. titulo transitus, 5 Rf 30 xr. titulo exitus Germanici * * *1 adeoque novem ferme florenos. Ubi tamen alter, qui illud immediate per Littorale educit, universim nonnisi fl 1. xr 30. titulo exitus dependit.

Memorabile est relate ad hanc Vectigalis rubricam etiam illud, quod Animalibus eadem prorsus exitus Portoria sint emensa, quae in exteram immediate, seu in Germanicam Provinciam depellantur.

Quod reliquarum mercium Portoria attinet: iam primum omnia illa quorum surrogatum Germanicae Fabricae dare poterunt, exotica artefacta, imo quaedam etiam Naturae Producta, Vectigali hoc extra quaestum ponuntur, et horum Consignatio sub No 2. adnectitur; ne tamen Libertas Incolarum nimium restringatur, privatis tantum ad proprium usum earum inductio erga passuales concernentis Dicasterii et dependendorum 60 pro 100 Portorium conceditur.

§.63. Principia Vectigalis huius quoad Portorium Consumptionale.

Reliquae omnes variationes Portorii potissimum ad sustinendum illud Prohibitionis Systema diriguntur, quare relate ad inductionem Portoria exoticarum sub prohibitionem illam non cadentium mercium magis adhuc atque in priori Vectigali variantur, nimirum prout exoticus aliquis Articulus, aut per domesticam Industriam minus suppleri potest: aut haec maiorem eius necessitatem habet, ita minore, in casu vero Contrario maiori Portorio subiicitur.

Nro 3o

Ita ut Portoria a 2 1/2 usque 40 pro 100 variantur, prout id ex adnexo sub 3tio Consignatione apparet. Verum tota hac in re non ad Hungaricam sed ad Germanicam tantum industriam reflexum fuisse mox ostendetur.

No 4o

In Tariffa Vectigalis huius tantum expressis in adnexa sub No 4o consignatione Germanicis Mercibus Libera ab omni Portorio in Hungariam inductio conceditur. Debuit tamen favor hic per subsequas resolutiones ad omnia Germanica fabricata extendi, cum haec dum Hungariae inferuntur nullum reipsa Consumptionale Portorium persolvant.

No 5.

Materialia e converso illa, quibus Germanicae Provinciae pro fabricis suis opus habent, notabili si Hungariae inferantur Portorio Consumptionali subsunt. Prouti id annexa Sub Numero 5 Consignatio ostendit.

No 6o

Sicut Inductionis ita etiam eductionis Portorium maior aut minor seu pro Consumptione seu pro Industria Domestica necessitas regulare debet. Verum in postremo Vectigali etiam huius intuitu Germanicarum tantum Provinciarum ratio habita fuisse videtur; paucis enim tantum sub Numero 6o consignatis Hungaricis mercibus, partim ad Germanicas tantum, partim etiam ad exteras Provincias liber ab omni Portorio exitus conceditur.

No 7o

Paucis Ungaricis Articulis quibus Gallicia opus habet, modicum Essituale Portorium per Separatum pro Provincia hac editum vectigal defigitur: aliis qui in Consignatione sub No 7o continentur, tenue quidem, si ad Germanicas Provincias educantur Portorium statuitur.

No 8.

Verum hae plerumque tales sunt, quorum e converso ad exteras Provincias eductio aut simpliciter vetita, aut gravi Portorio impedita est; utriusque Ordinis Articulos consignatio sub Numero 8. exhibet, et inter prohibitos sunt pelles Leporinae, ossa et ungues Animalium, quae non postremum exportationis versus mare obiectum constituere possent. A 100 pellibus vitulinis 16. a caprinis et ovinis 12 florenorum Esituale Portorium defigitur, quod fermê 50 pro 100 efficit, a cineribus clavellatis 1 fl. a metreta statuitur, quod altius adhuc Portorium effert, et hi articuli notabile proinde Commercii versus mare obiectum efficere possent, ut adeo si omnes hae tres Consignationes combinentur, facile appareat plurimorum Articulorum Hungaricorum eductionem ideo tantum ad extra aut prohibitam aut gravatam ad Germanicas vero Provincias alleviatam fuisse ut harum Fabricis merces illae, tanto leviori obvenire debeant.

Quoad reliquos articulos, qui sub hanc Speculationem non cadebant, Quotta Essitualis Portorii 5/12 pro 100 in medii denarii a floreno universim defixa est.

In reliqua quidem universim relicta est Eductionis via Certae tamen in adnexa Vectigali sub D Consignatione expressae merces nonnisi per Capitales Stationes evehi permittuntur.

Quoad Portorium Transituale.

Portorium Transitus in postremo Vectigali adhuc magis exactum est ad Commercialia illa duo principia, nimirum ut Merces, quibus Monarchia ipsa eget, aut quarum Specie illa perinde abundat in Portorio Transitus graventur. Quare in postremo Vectigali plures adhuc, quam in priori merces graviori quam Systematisatus olim florenus fuit, Transitus Portorio subiacent, articuli qui maximê gravantur sunt sequentes. Maiolica quae quatuor, Pelles Leporinae et Porcellana. Quae quinque: Sericum et Sericea fabricata quae 6 plane pro 100 titulo transitus dependere debent.

§.64. Principia Vectigalis Germanici eiusdem Anni 1788i.

Apparet ex his quibus principiis postremum Vectigal innitatur, seu quoad exoticas et germanicas, dum in Hungariam invehuntur, seu vero quoad Hungaricas merces dum illas aut ad exoticum aut ad Germanicas Provincias educuntur.

Quoad Portorium Consumptionale.

Ut constet quale inter duo haec Monarchiae membra relate ad Vectigal aequilibrium in praesens subsistat? nosse insuper interest, qualiter vicissim seu Hungaricae dum in Germanicas Provincias inducuntur, seu Germanicae dum in Hungariam educuntur merces in Germanico eiusdem Anni 1788. Vectigali tractentur.

No 9o

Aliqui sed exigui admodum in Consignatione sub Numero 9o expressi Hungarici articuli in Germanicas Provincias absque Portorio Consumptionale invehi permittuntur, nimirum quia prima plerumque pro Germanicis Fabricis necessaria materiali constituunt.

Naturae Producta Hungarica dum in Germanicas Provincias invehuntur, haud magno quidem Germanico Portorio subsunt.

No 10.

Verum Polonici plane adeoque exotici aliquot in Consignatione sub Numero 10. contenti Articuli minus atque Hungarici, dum Germanicis Provinciis inferuntur Portorium dependunt. Vigent praeterea adhuc Provinciales illae impositiones, quas gravis Portorii vices subire, vel solus ordinarii vini articulus satis ostendit. Istud enim e praescripto vectigalis nonnisi 18 xr. Consumptionali Germanico Portorio subiacet, verum titulo Impositionis Provincialis 2 florenos ab Urna dependere debet, id quod gravius quam 30 per 100 Portorium effert. Maior adhuc et aequitati magis adversa est illa pressio, quod Vinum Hungaricum in Austriam beneficio Danubii invehere non liceat, sed per Continentem invehi debeat, eo indubie ex fundamento, quod Terrestris Transportus prae aquatico sit magis sumptuosus, collaterales eiusmodi et extrinsecae seu Impositiones seu Prohibitiones eo magis Commercium Hungaricum premere debent, quod in Vectigali nunquam exprimantur, Quaestores vero Hungaros eo magis confundunt, quod ab ipsis plerumque ignorentur: atque ita Hungarica Producta, gravem reipsa Censum dependunt, dum Germanicis Provinciis inferuntur, ubi e contra Germanico Producto dum Hungariae inferuntur, nulli prorsus Consumptionali Portorio subiacere supra vidimus.

No 11o

Artefacta Hungarica praeterea, quae in adnexa sub Numero 11o Consignatione continentur, si in Germanicas Provincias invehantur, adhuc pro semiexoticis tractantur: adhuc dimidium exotici Portorii, aut si sint de specie positarum extra Quaestum mercium, eius sextam dependere debent. Ubi e contra Germanica Artefacta dum Hungariam intrant, nulli prorsus, ut supra apparuit Consumptionali Portorium subiacent, imo horum intuitu novum Vectigal maiorem adhuc quod antea inter Hungarica et Germanica artefacta improportionem induxit. Antea enim ista dum Hungariae inferebantur Portorio 3 et respective 5 pro 100 subiacebant adeoque si e.g. aliquis exoticus Articulus Portorio 20 pro 100 affectus fuit, debuit quidem Quaestor Hungarus dum eiusdem speciei Articulum Hungariae intulit, dimidium huius id est 10 pro 100 persolvere, verum eotum Germanicus etiam Quaestor, dum eiusdem speciei articulum Germanicum Hungaricae intulit debuit 5 aut adminus 3 pro 100 Beneficii habuit. Nunc cum Quaestor Germanus ab eiusmodi Articulo prorsus nihil, Hungarus vero adhuc illos 10 pro 100 persolvere debeat, ille prae hoc totius utique summae beneficio gaudet, et hoc quoad Portorium Inductionis quod Hungaricae si Germanicis Provinciis inferantur merces dependere debent.

Quoad Portorium Essituale.

Quod Essituale Germanicarum dum in Hungariam inducuntur mercium Portorium attinet: has Vectigal Germanicum ab hoc etiam exemit, demptis tantum iis, quarum ipsae Germanicae Provinciae necessitatem habent.

No 4

Ubi e contra Hungaricae praeter paucas sub Numero 4 consignatas merces defixum sibi in Vectigali Hungarico Exitus Portorium, ut iam supra apparuit dependere debent. Caeterum eaedem ferme merces quas Hungaricum Vectigal aut educi ad extra vetat, aut nonnisi cum gravi Portorio admittit, in Germanico etiam Vectigali aut educi prohibentur, aut gravi perinde Portorio affecta sunt. Verum cum haec plerumque sint necessaria, pro florentibus iam Germanicis Fabricis materialia, Hungaria vero his adhuc destituatur, hac quoque in re Germanicarum potissimum Fabricarum rationem habitam fuisse satis apparet.

Quoad Transitum

Relate ad Transitum aequalia quidem et in Germanico et in Hungarico Vectigali Portoria defixa sunt, nulli tamen adhuc Statui, talia adversus alium sibi exoticum Statum, transitus impedimenta ponere in mentem venit, qualia evehendo per Austriam in exteras Provincias Vino Hungarico ponuntur. Nam dudum nemini licuit illud per Austriam transvehere, nisi una tantum de Austriaco Vino eduxerit; aggravium hoc subinde quidem cessavit, stat tamen adhuc illa cuius in inductione meminimus pressio, quod illud beneficio Danubii ne quidem in exteras Provincias per Austriam transvehere liceat, sed debeat per Continentem promoveri.

Quoad immediatum cum exoticis mercibus Commercium.

Quoad exoticas non prohibitas merces Beneficium Naturalisationis, ne hoc quidem Vectigali Hungaris Quaestoribus admittitur, si enim has Quaestor Hungarus e tali Regione constituat e qua per aliquam Germanicam Provinciam transire debent, iam non potest has usque locum Domicilii sui, etiamsi in Capitali aliqua Statione Hungarica resideat promovere, et ibi primum pro iis Portorium deponere, sed hoc in Capitali illius Provinciae Germanicae per quam transeunt Statione persolvere debet. Ubi e contra si Germanus Gozypium aut Lanam e Turcia per Hungariam constituat, Portorium Domi Suae deponere potest. Porro postquam seu Germanus seu Hungarus Quaestor ab eiusmodi mercibus Portorium deposuit, ulteriorem cum iis Quaestum seu in Hungariam seu in alias quoque exoticas Provincias absque nova Portorii alicuius depositione exercere potest, e contra si Hungarus merces eiusmodi non per aliquam Germanicam Provinciam, sed directe e Littorale Croatico accepit iam eidem tenore Vectigalis Hungarici § 52 Littera C. nonnisi per Hungariam cum iis mercari licet.

§.65. Effectus quos haec Vectigalis Inaequalitas relate ad Hungariam produxit.

Tantum adhuc est in postremo etiam Vectigali discrimen inter favores illos, quibus Germanicae respectu Hungaricarum mercium gaudent, superest ut Sinistros quos Systema hoc, relate ad Commercium Hungaricum effectus producit compendio exhibeamus. 1o pertractis ad Bancalem Deputationem Hungaricarum Tricesimarum Proventibus, dicasterium exterum influit in internam Regni administrationem, id autem salva, quae postremis etiam Comitiis agnita est Regni independentia admitti non potest. 2o restrictis ad domesticam tantum consumptionem exoticis illis Articulis, qui immediate ab extra in Hungariam invehuntur, pars maxima Beneficii illius, quod per reseratam immediatam exoticam Importationem Hungariae accessit, iam per idipsum enervatur. 3o relictis Germanis Quaestoribus Naturalisationis talium exoticorum Articulorum beneficiis, qui nonnisi per Germanicas Provincias in Hungariam penetrare possunt, Hungarus ex explicatis §. 54. motivis, respectu talium concurrentiam eorum sustinere non potest, adeoque 4o, cum idem beneficium relate ad Turcicas, quae vicissim per Hungariam in Germanicas Ditiones pertingere debent merces Quaestoribus Hungaris reciproce concessum non sit, debet totum exoticum Commercium porro penes etiam solos Germanos Quaestores remanere. 5o Cum omnia illa exotica artefacta, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae praestare possunt: prohibita sint, Germanica vero absque Portorio in Regnum invehantur, cogitur Hungaria necessariis sibi mercibus se tantum e Germanicis Provinciis providere, e converso 6o cum omnes illi Hungarici Articuli quibus Germanicae Fabricae opus habent vel extra educi prohibeantur, vel certe gravibus Portoriis impediantur, in Germanicas vero Provincias aut sine ullo, aut erga exiguum Portorium induci permittantur, cogitur interim Hungaria complura Producta Sua tantum Germanicis Provinciis distrahere, atque ita Regnum alias independens ad formale ferme Coloniarum Systema redactum est, ac Coloniae quidem Legi huic, ne aut Sua alio quam ad Metropolim Producta distrahere, aut aliunde necessariis sibi artificiis se providere audeant, ex pacto subiacent, Hungaria sola indirecta Vectigalis via, per id tantum eo perducta est, quia ab activo in regulationem eius influxu, iam dudum arcetur. 7o Ex ipso Coloniarum Systemate debet Metropolis productorum distractionem Coloniis suis facilitare, ideo ut hae tanto plura Metropolis artefacta possint exportare; Hungariae ipsa Productorum Naturae in Germanicas Provincias distractio impeditur, partim per impositiones Provinciales, partim per vetitam beneficio aquae non tantum invectionem, sed etiam transvectionem, partim denique per constituta nonnullis articulis maiora, quam eiusdem Speciei exoticis Productis defixa sunt Portoria, uti id e Consignatione sub Numero 10. iam apparuit. Et ideo 8o cum parte ex una Productorum Hungaricorum exportatio per ipsam tot exoticarum mercium, quae materiam Commutationis praebere potuissent prohibitionem, diminuta sit: parte vero ex alia eorum in Germanicas Provincias distractio, non tam per Vectigal, quam alia collateralia Impedimenta difficilior semper efficiatur, debebit ipsa etiam artefactorum Germanicorum Consumptio in Hungaria sensim diminui, nisi malo huic per elaborandum novum et aequianime Vectigal remedium ponatur.

§.66. Systema Aestimationis mercium.

Caeterum Quotta metiendi Portorii necessariam ad aestimationem mercis relationem habet: potest enim Portorium aliquod exiguum videri, et tamen si aestimatio mercis excessiva sit, hanc in re ipsa gravare et vicissim; occasione editi 1775 Germanici Vectigalis, id in rubrica Panni reipsa evenisse constat, nam in hoc Vectigali Aestimatio Optimae Species Panni, pro Cynosura emetiendi pro omnibus inferioribus Speciebus Portorii assumpta fuit. Anno quidem 1789. edita fuit norma tam Turcicas, quam alias quasvis res aestimandi. An tamen nihil de eadem postea mutatum sit? Anne illa in Vectigali 1784. et 1788. observata fuit? Per eam, qua hactenus negotia haec tractabantur secreti religionem comperire non licuit.

Et hic fuit Negotii Vectigalis ad praesens usque tempus cursus: hae vicissitudines, haec Systematum varietas: unum tamen erat, in quo omnia hactenus edita Vectigalia consentiebant, nimirum quod in favorem Germanicarum Provinciarum et Hungarici Commercii Detrimentum directa fuerint.

§.67. Frequentes Portoriorum mutationes, cursum Commercii perturbarunt.

Neque tamen Solo Vectigali seu manipulatio Tricesimalis seu Directio Commercii absolvebatur: vix aliquod Vectigal prodiit cum iam per particulares ordinationes mutari coepit. Hae adeo celerriter sibi succedere solebant, ut intra paucos Annos maxima pars Vectigalis extra usum posita fuerit. Ac id quidem inficiari non licet, quod in cursu commercii talis quandoque Circumstantia se evolvit, ut vigens quoad articulum aliquem Portorium mutari, ipsa Publicae utilitatis ratio deposcat: verum mutationes hae non semper e ratione Boni Publici suscipiebantur, prouti id sub Consilio Commerciali evenisse constat, dum in favorem Polonicae, Hungarica Cera et mel adeo gravatum fuit, ut Hungaricum cum his articulis Commercium aliquo tempore prorsus stagnare debuerit: praeterea mutationes hae quandoque adeo peremptoriê emanarunt ut nec ad notitiam omnium, quoad articulum talem, cuius Portorium mutatum est, interessatorum Quaestorum in tempore pervenerint. Acceserunt pecculiares saepe non tantum Mercatoribus, sed ipsis etiam Dicasteriis Politicis ignotae Tricesimarum Instructiones. Quae omnia et cursum Commercii perturbare et Quaestoribus grave saepe Detrimentum adferre debuerint.

Notae

1. Spatium in MS-to vacuum relictum.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.