Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica, Verborum 12898, epistulae 15, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skrl-epist-kov.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cape tua decreta non tam notis, quam observationibus pragmatico-politicis et
iuridicis illustrata. Unica tamen ad articulum 2. Andreanum modum notae
excedere videtur. Quare si eam aut exmittas, aut in compendium mittas, non
adversabor. Ceterum rationem instituti, quod in lucubratione hac tenui, iam
postremis meis indicavi. Ubi ipse eam attentius expenderis, advertes quod
non pauca pro politica Hungariae, uti et iuris, historia materialia
contineat. Invenies solutum quod in
Vestigiis pag. 392.
proposuisti aenigma de eo quid significet clausula: ab omnibus pro
vero decreto Regni haberi volumus. Videbis quid demum de
exercitualibus pecuniis hactenus eruere potuerim; observabis quantum
authentia decretorum Bachiensium anni 1518 et 1519. fluctuet. Denique
reperies dignam attentione de forma Ludovicorum et primorum Ferdinandi 1.
decretorum observationem.

|