Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE PRATORUM CULTURA
§ CIII.

Status culturae pratorum.

In pratis colendis eadem, quae in agris diversitas viget. In praediis, quae herbam plane ultra necessitatem producunt, id quod a pascuo animalium superest, leviter compositum, tota hyeme iniuriis aëris expositum relinquitur. Ubi non est tanta herbae copia, foenum quidem horreis infertur: si tamen illud vel tantisper abundet, cordum e pratis raro desumi solet. Qui rem suam familiarem solertius curant, iam et foenum et cordum e pratis suis quotannis desumere consueverunt; imo invaluit iam ea in compluribus, quae foeni penuria laborant locis, industria, ut defectum hunc, comparatis trifolii aliarumque, quae foeni vices obire possunt, herbarum seminibus per artificiosa, naturalibus longe utiliora prata studeant compensare.

§ CIV.

Prata artificialia tantum monitis et exemplis inducenda.

Cum defectu foeni plures Regni partes reipsa laborent, optandum quidem foret, ut industria haec in omnibus eiusmodi locis inducatur; verum haec coactive lex imponere non potest: dirigentis tamen dicasterii sollicitudo, localium magistratuum activitas, ac praesertim parochorum et pastorum zelus, multum ad id conferre possunt, ut ubi necessum est, monitis, persuasione, praecipue vero exemplo artificialium eiusmodi pratorum usus, sensim propagetur.

§ CV.

Leges, quae in favorem culturae pratorum perferendae censentur.

E converso ad partes legislationis omnino attinet removere impedimenta illa, quae industriosos etiam proprietarios detinent, quo minus eum, quem possent e pratis suis fructum capiant. Talia sunt introducti in pluribus locis abusus illi, ut nemini liceat foenile suum ante festum Sancti Ioannis Baptistae falcare ideo, ut eadem interea pro pascuo deservire possint. Item ut foenilia mox atque defalcantur, pascuo locum dare debeant, adeoque nemini e foenili suo cordum desumere liceat. Abusus hi cum nulla adhuc positiva lege sublati sint, in illis foenilium plagis, quae plures habent nobiles compossessores, si unus tantum alterve possessor in foenilibus suis industriam velit exercere, multis discordiis, saepe etiam scandalosis violentiis ansam praebent. In locis vero illis, ubi unicus dominus terrestris eiusmodi foenilium plagam cum suis colonis possidet, si ille industriam hanc in foenilibus suis inducere velit, solent se plerumque coloni opponere, dominum suum recursibus ad magistratum comitatensem molestare, imo horum aliqui votis colonorum reipsa subscribere solent: quare abusus hos, velut alioquin in potestatem rebus suis libere utendi impingentes lege publica abolendos esse Deputatio arbitratur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.