Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

ยง CII.

Ubi interest populus ad culturam pomorum terrestrium disponatur.

Caeterum sicut universalis frumenti defectus, nonnisi rarissimus potest esse casus, ita partialem se saepius evolvisse constat. Verum cum eodem tempore frumentum in aliis partibus redundaverit, pronum erat malo huic subvenire, si parata fuisset tam terra quam aqua, interna communicatio; nunc qualiter tam viae, quam et navigatio perfici adeoque malo etiam huic obviari possit? Deputatio suam paulo inferius depromet opinionem. Ut tamen enasci solita e particulari etiam eiusmodi frumenti defectus inedia, quoad fieri potest, antevertatur, imponendum censet Deputatio magistratibus talibus comitatuum, qui minus fertili solo gaudent, ac praesertim ad quos difficilior e fertilioribus partibus aditus patet, ut plebem ad culturam pomorum terrestrium omni meliori ratione permoveant.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.