Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง XCV.

Utilitas alicuius novi instituti per magistratus populo irremisse inculcanda.

Interea evenit persaepe, ut variae reipsa utiles industriae species populo proponantur, quin tamen ille eas adoptare velit, seu ideo, quod utilitatem eorum ipse non perspiciat, seu quod modum industriam talem exercendi non satis comprehendat. In priori casu, si Consilium Locumtenentiale Regium singulae, quam introducendam committit, industriae speciei utilitatem magistratibus subalternis diserte explanet, una eos methodice inviet, hi vero, ac praesertim ii, qui cum populo propius versantur, veluti iudices, viceiudices et iurassores, non semel aut frigide, sed frequenter et cum energia proponant; si hi se non subsecuto erga iteratas etiam adhortationes effectu non sinant deterreri, sed urgeant, instent neque remittant, doneccunque populum eiusmodi industriae ramo manum effective admovisse videant. Si Consilium systematicas de effectu relationes periodice urgere non desistat; si denique omnia haec magistratibus, qua pars eorum officii, lege publica imponantur, excutiet certe populus, praesenti utilitate allectus ignaviam omnesque utiles industriae species sensim apprehendet.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.