Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง XCIII.

Haec per gravia tributa non excitatur.

De eo tamen ipso, qualiter id praestari possit, legislatio diu fluctuavit. Obscuris adhuc temporibus industriam populi nonnisi per gravia tributa promoveri posse credebatur. Verum docuit eventus, quod immoderata tributa omnem prorsus industriam suffocari possint, excitare non possint. Postea agnitum fuit, quod ea sit animi humani indoles, ut is nonnisi aut commoditatis aut utilitatis aut honoris studio ad maiorem industriam possit permoveri. Apud agricolas tamen, qui soli producta terrae elaborant, utilitatis rationem plurimum momenti habere. Huius spe illas ad agendum facillime excitari; hac sola, ut a veteri instituto recedant, permoveri posse, usu ipso compertum. Itaque si legislatio aliquam producti speciem seu augere seu perficere voluit, eam semper inivit rationem, ut agricola intelligat, novam, quam suscepturus est industriae speciem, certam sibi allaturam esse utilitatem. Et ut id efficiat, ab eadem proportione, a qua producti alicuius seu quantitatem auctam seu qualitatem perfectam capit, certam etiam eius distractionem efficere ipsumque distractionis modum agricolae facilem reddere contendebat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.