Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE ALIMENTATIONIS STATU
§ LXXXVI.

Legislatio debet singulam incolarum classem ad fixum alimentationis statum dirigere.

Casuum, quibus res humanae agitantur, varietas non admittit quidem, ut quivis incola fixum semper et determinatum habeat alimentationis statum. Debet tamen legislatio providere, ne integrae civium classes aut nullum aut precarium alimentationis statum consectentur. Cum enim precaria subsistentia saepe deficere soleat, debet tunc talis civium classis ad furta, praedas, usuras aliaque bono publico noxia media se convertere, ut vitam sustentare possit. Mala deinde haec eo difficilius a magistratibus reprimuntur, quod non a paucis sceleratis, sed ab integra incolarum classe patrentur; hanc vero non tantum animi depravatio, sed ipsa etiam imperiosa sustentandae vitae necessitas ad id impellat.

§ LXXXVII.

Circa id providendum Iudaeis.

Tales incolarum Hungariae classes sunt Iudaei et Zingari; horum enim vix aliqui agriculturam exercent. E Iudaeis plurimi se usuris sustentant. Alii arendas et minutum quaestum assectantur, in quibus debilissimam plane populi partem decipiendi plurimam habent occasionem. Zingari nisi minoribus fabrilibus operis aut circumforanea musica vivant, cum aliarum rerum, tum equorum potissimum furtis subsistunt. Iudaei iam altera primae regum Hungariae periodi seculo ita invaluerant, ut sub Colomanno distinctae pro iis leges perferri debuerint. Sub Andrea IIdo et Bela IVto iam eo pertingerunt, ut non modo campsores Aulae Regiae fuerint, sed omnibus praeterea cameralibus officiis sint admoti. Nunc eorum numerus supra 80.000 assurgit. Tam numerosa et cuius populatio prae omnibus aliis citius increscere solet, incolarum classis omnem sane legislationis attentionem meretur, praesertim quod illa easdem, quas nunc exercet fraudes et usuras, iam ante quinque secula perinde exercuerit, prouti id e perlatis pro illa legibus querelisque eorum temporum satis apparet.

Piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus nihil intentati reliquit, ut populosam hanc incolarum classem ex inertia sua ad agriculturam, artes, opificia adeoque fixum alimentationis statum producat. Aperuit iis ad obtinendas colonicales sessiones et ad contubernia viam. Instauravit scholas, civilia iura toti genti attribuit; omnia tamen haec exiguum adusque effectum produxerunt. Cum systematisatio gentis huius cum contributione eorum intimum nexum habeat, non dubitatur, quod Deputatio contributionalis-commissariatica eam ultro sit propositura.

§ LXXXVIII.

Uti et Zingaris.

De Zingaris efficaciorem tantisper viam ingressa fuerat piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia; per huius enim ordinationes gens haec iam aut eliminata aut ad fixum alimentationis statum reposita fuerat. Verum cum ordinationes illae necdum in legem abiverint, remisit tantisper magistratuum industria et magna populi huius pars ad priorem desidiae statum furandique consuetudinem est relapsa. Ut malo etiam huic obvietur, nihil reliqui videtur quam ordinationes illas in legem referre subalternosque magistratus ad exactam earum effectuationem adstringere.

§ LXXXIX.

Ita et Valachis.

Ad classem eorum incolarum, qui precarium tantum alimentationis statum habent, cruda etiam illa et pertinax gens Valachica merito referri potest. Licet enim hi, plerumque colonicales sessiones teneant, tamen seu naturali inclinatione seu animi depravatione ad desidiam quaeque huic iuncta sunt vitia: ebrietatem, furta et praedocinia adeo proclives sunt, ut propter malam sessionum suarum culturam inediae frequenter exponantur; numerosum hunc populum ad procurandam sibi maiori labore subsistentiam deducere eo magis interesset, quod loca plerumque habitet semota et montosa, ad quae difficilis est tempore famis commeatus convectio. Verum indoles gentis iam adeo est depravata, ut nulla ferme, nisi a futura generatione, si eadem in scholis nationalibus debite excolatur, emendatio sperari possit; hae autem propter incolarum paupertatem plane in Valachicis pagis difficillime induci possunt. Quare nationales scholas inter Valachos, sin secus, publicis etiam fundi litteralis sumptibus inducendas esse, Deputatio haec arbitratur.

§ XC.

Incrementum inquilinorum impediendum.

Inter hospites sessionatos et inquilinos tanta est in Hungaria improportio, ut 1787. horum 793.270, illorum vero nonnisi 505.708 numerati fuerint. Numerus hic inquilinorum de tempore in tempus semper magis increscere debet. Omnes enim ii, qui nonnisi tantam sessionis partem tenent, quae ab unica familia commode excoli potest, hanc primogenito relinquere, reliquos vero filios dimittere solent. Cum hi omnes nec militiae nec opificiis applicari possunt, debent utique inquilinariam assumere conditionem. Si inquilinorum numerus plus iusto multiplicetur, ipsa haec civium classis ad precarium alimentationis statum recidere et minima sterilitas eos subsistentia privare debet. Posset nimium inquilinorum incrementum impediri per id, si plures in desertis adhuc locis pagi erigantur et ad hos nonnisi inquilinariae eiusmodi familiae deducantur; vel vero si in pagis, ubi adhuc latifundia supersunt, distinctae pro inquilinis domus erigantur, iis certa portio terrae in dotem assignetur sicque sessionati efficiantur. Verum hoc ad proprietariorum arbitrium et privatam industriam pertinet. Quod nunc hanc in rem legislatio praestare potest, illud est, quod constituat quo tyrones ad militiam ex inquilinorum classe praeferenter statuantur. In civitatibus vero hi potissimum ad opificia aliasve artes assumantur.

§ XCI.

Otiosis suppeditanda laboris et merendi occasio.

Caeterum legislatio de procuranda non tantum integris civium classibus, sed singulis etiam individuis alimentatione curam suscipere, exstirpare mendicitatem, otiosos ad laborem cogere; constitutis autem ad tempus extra servitium domesticis talem, quo vitam sustentare possent, laborem suppeditare debet.

Omnia haec rite ordinatam laboratoriam domum et institutum pauperum, quod per pie defunctum Imperatorem et Regem iam introductum in praesens tantisper labascere coepit, obtineri possunt. Sed horum organisatio publico-politicae Deputationi commissa est.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.