Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ยง X.
Quale solum habeat relate ad rem metallurgicam. Solum quod attinet, id in protenso, per plures latitudinis et longitudinis gradus Regno, varium utique et multiplex esse debet. Non modo septemtrionales Hungariae alpes, sed ipsi etiam, quibus ab oriente versus Transylvaniam cingitur, montes, omnis fere speciei metalla et semimetalla, imo varii etiam generis pretiosos lapides et inexhauribilem salem illum lapideum subministrant, sed densis plerumque sylvis teguntur adeoque necessaria ad culturam minerarum ligna ultro subministrant. Croaticas, quibus ditio Hungarica a meridie terminatur, alpes nulla adhuc metallurgica manus pertentavit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.