Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Fertiles hi campi pinguia etiam animalibus pascua praebent ingentemque alendis iis foeni quantitatem producunt. Sunt tamen alia insuper naturae beneficia, quibus solum Hungaricum exercendae rei pecuariae aptius, quam in ullo alio Europaeo regno sit, efficiatur. Primum complures minores salsi lacus, dein quod terra plurimis in locis nitro sit impregnata. Docet id facilitas illa, qua idonea coquendo huic sali terra passim, sed praesertim in luxuriantibus Superioris Hungariae campis reperitur. Cum sal cornutis animalibus et pecudibus plurimum et arrideat et conducat, salsa illa pascua, salsus ille potus utique et numerum eorum augere et qualitatem perficere debent.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.