Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ยง CXLIX.
Gregem Merkopaliensem alio transferri expedire videtur. Omnis itaque legislationis cura iam ad id tantum recidit, ut determinaret: 1) an non ex ratione promovendae in via Carolina vecturisationis gregem Mercopaliensem alio transponi expediat?; 2) an speciem Hispanicarum ovium ultro etiam propagare vel vero plane restringere intersit? Relate ad primum: cum experientia probatum sit hanc ovium speciem in compluribus, ad quae iam translatae sunt locis minime degenerare, modo praescriptus eas tractandi modus rite observetur ad facilitandum (quod commercii Hungarici maxime interest) versus Litorale transportum oves illas ex Mercopail alio transferri e re publici etiam esse videtur, quod locus ille, si physice examinetur, nihil seu ratione sui situs seu ratione pascui peculiare habeat, quod ovibus his praeferenter conducit, et quod in plurimis aliis montosis Hungariae locis perinde non existeret.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.