Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE MELIORANDA OVIUM SPECIE
§ CXLVII.

Originariae Hungariae oves crassam lanam producebant.

Hungaria inde a primis temporibus ovibus abundavit; sed hae crassam adeo lanam proferebant, ut eius usus tantum in pannis inferioris sortis haberi potuerit. Ad corrigendum hunc defectum coeperunt oves sic dictae Germanicae introduci. Sed et hae lanam mediocribus tantum pannis idoneam producebant. Pro nobilioribus pannis semper adhuc lana delicatior ab exteris regionibus debuit procurari. Postquam Angli et Hispani, apud quos maxima delicatioris eiusmodi lanae quantitatis procreabatur, ad provehendas manufacturas suas eius eductionem prohibuerunt. Iam aliae quoque gentes de naturalisanda talium ovium, quae eiusmodi delicatiorem lanam producunt, specie curam susceperunt.

§ CXLVIII.

Origo ovium Hispanicarum in Hungaria.

Piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia 1768. impetravit a Rege Hispaniae, ut eidem unum talium ovium gregem una cum pastoribus, qui domesticos modum oves has curandi edoceant, per mare transmiserit. Pastores hi lustrato Litorali in Alpibus Croaticis Mercopail, locum pro sede harum ovium selegerunt. Et vero quamquam locus hic raram, et ad apparentiam minime succosam herbam producat, quamquam item adeo frigidus sit, ut oves octo ferme mensium spatio in ovili foeno interteneri debeant, oves illic optimo cum successu educabantur. Ut earum species propagetur, vendebat Camera superfluos arietes privatis, qui speciem suarum ovium emendare voluerunt; de modo autem qualiter id procurari possit, libelli iussu eiusdem Imperatricis in vernaculis linguis excudebantur. Et vero profecit sensim industria eo, ut ii, qui arietes eiusmodi comparaverant praescriptumque modum observarunt, parem ferme illi, quae in Merkopail ab originalibus Hispanicis ovibus proferebatur, lanam produxerint. Verum cum nutritae tanto tempore in ovilibus pecudes hae, magnam foeni, cuius defectu via Carolina plurimum laborat, quantitatem consumpserint, urgebatur a parte commerciali, ut oves hae alio transponantur foenumque illud ad promovendam per eandem viam vecturisationem convertatur. Ne tamen pretiosa ovium haec species in alio forte loco degeneret, primum in Buda-Eörs periculum factum mediaque gregis Merkopaliensis pars eo depulsa fuit. Cum experientiam hanc bonus effectus secutus fuisset, iussit piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus, ut in Mercopail nonnisi 200 oves interteneantur; quod supernatavit per dominia cameralia fundi religionis et studiorum distribuantur, in iisdemque eadem, quae in Mercopail viget, manipulatio introducatur. Ita primum in Bekova et Radonicz in dominio Bácsiensi, dein 1787. in Puszta Kula in dominio Zemboriensi, 1788. in Tárkány et Tokod sicque successive in Bozok, Marót, Kis-Megyer et átsa, et arietes Hispanici et modus oves has tractandi idem, qui in Hispania viget, introducebatur. Per hanc manipulationem adeo meliorata est Hungaricae lanae species, ut aliqui decrescens subinde eius pretium illi causae attribuant, quod maior iam delicatioris lanae quantitas producatur, quam fabricae Germanicae nobilioris speciei pannos conficiant.

§ CXLIX.

Gregem Merkopaliensem alio transferri expedire videtur.

Omnis itaque legislationis cura iam ad id tantum recidit, ut determinaret: 1) an non ex ratione promovendae in via Carolina vecturisationis gregem Mercopaliensem alio transponi expediat?; 2) an speciem Hispanicarum ovium ultro etiam propagare vel vero plane restringere intersit?

Relate ad primum: cum experientia probatum sit hanc ovium speciem in compluribus, ad quae iam translatae sunt locis minime degenerare, modo praescriptus eas tractandi modus rite observetur ad facilitandum (quod commercii Hungarici maxime interest) versus Litorale transportum oves illas ex Mercopail alio transferri e re publici etiam esse videtur, quod locus ille, si physice examinetur, nihil seu ratione sui situs seu ratione pascui peculiare habeat, quod ovibus his praeferenter conducit, et quod in plurimis aliis montosis Hungariae locis perinde non existeret.

§ CL.

Interest etiam oves has quo magis propagari.

Relate ad secundum: id necdum satis comprobatum est, quod Hungaria maiorem iam delicatioris lanae speciem producat, quam Germanicae fabricae possint consumere. Sed etsi id concedatur interest, ut moderatum materialis huius pretium conservetur, quo fabricatio nobiliorum pannorum tandem in ipsa etiam Hungaria emergat. Sane dum Angli et Hispani eductionem delicatae suae lanae prohibuerunt, debuit apud hos quoque lanae pretium principio vehementer diminui. Verum temporaneum hoc malum per introductas non multo post fabricas abunde compensatum est. Quodsi fabricae nobilioris panni in Hungaria nunquam introduci possent (quod tamen vix sustineri potest) adhuc interesset, ut quo maior delicatioris lanae quantitas in Hungaria producatur; productum enim hoc eius est generis, quod paratam semper in septemtrionales provincias, nimirum ubi oves eiusmodi ali non possunt, habeat distractionem. Hungaria autem eiusmodi provinciis adiacet, e quibus necessariam pro vilioribus pannis crassioris lanae quantitatem, si domi sufficientem non habeat (quod certe nonnisi tardissime eveniet) emere possit. Proinde cum delicatior lana longe cariori veniat adhuc, in illum etiam casum interesset hanc vendere, crassiorem autem aliunde procurare.

§ CLI.

Duo generales modi introducendorum utilium institutorum.

Quodsi omnia, quae in praemissis de oeconomia publica dicta sunt, combinentur, apparebit demum duos esse praecipuos eam promovendi modos:

Si nova aut utilior manipulatio in dominiis, seu cameralibus seu fundis religionis, aut studiorum primo introducatur; comitatus vero illi, quibus obiectum eiusmodi convenit, pro hac condiscenda individua eorsum exmittant.

Si nova talis manipulationis schola idoneo quopiam loco constituatur, ad quem perinde comitatus individua sua mittere teneantur. Ex his quae modalitas, cui instituto conveniat, decernere ad Suam Maiestatem pertinent. Universim id tantum constituendum esse videtur: 1) ut si producti alicuius perfectio proponitur, eadem non omnibus indiscriminatim comitatibus et civitatibus, sed iis tantum, quorum solo et climati convenit imponatur; 2) quod comitatus et civitates, quibus cultura aliqua reipsa convenit, nullo seu expensarum seu insufficientiae magistratualium praetextu se excusare possint, sed debeant eiusmodi ordinationibus Consilii obtemperare.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.