Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Quodsi Hungaria omnia etiam ea, quae modo habet praedia impopulet, adhuc sufficientem haberet pro domestica necessitate cornutorum pecorum quantitatem, id quod exemplum earum, ubi nulla amplius praedia supersunt partium, satis remonstrat. In ipsis enim his sufficientia pro macellis pecora domi producuntur. Educati in praediis boves tantum saginationis et commercii causa coƫmi consueverunt. Ne vero in casum etiam illum, quo Hungaria nulla amplius pro distractione externa pecora haberet, isto commercii ramo penitus excidat, propitia sors post illam Moldaviam, Valachiam quaeque ulteriora sunt usque Boristhenem collocavit. Provinciae enim hae aptissimo pro pascuis solo gaudent, et quoad politico oculo prospicere licet, longissimo adhuc tempore praecipuum subsistentiae suae modum in re pecuaria collocabunt; posset itaque Hungaria in casum etiam illum ex his provinciis pecora e prima manu habere, posset cum iis ad minus oeconomiae commercium exercere atque ita non tantum de emendanda, sed etiam de augenda cornutorum pecorum specie superfluam esse omnem curam satis apparet.

DE EMENDANDA EQUORUM SPECIE
Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.