Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Inter has, quae delicatiores colores producunt, numerantur plantae anilis, isatis, vulgo
Waid, et rubia tinctorum, vulgo
Krapp, planta anilis in producendo pretioso illo caeruleo colore, in vicem plantae
indigo, adhiberi solet. Hanc se in Banatu producturum quidam Lieblein 1785. receperat, verum post quinquennalem laborem et sumptus, ne plantam quidem, minus semen produxit. Eodem tempore cultura plantae huius adiuncto administrationis Quinque-Ecclesiensis Kovachich commissa fuit. Hic obiectum hoc omni possibili diligentia tractavit; duxit accurata diaria, defectus, quos se uno anno commisisse observavit, sequenti correxit produxitque quinto tandem anno plantam, e qua caeruleus quidem, sed non ita perfectus, uti eum planta haec in calidioribus regionibus dat, color effici potuit: ipsum tamen semen sub climate Hungariae ad maturitatem perduci non posse, agnovit; itaque huius intuitu supervacanea iam omnis industria videtur.

|