Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

ยง CXXIX.

Quae ad promovendam hanc culturam statuenda esse censentur.


Cum stabiles, quos Pestiense tabaccae depositorium cum possessionibus, in quibus tabacca procreatur, inire solet contractus, praeemptionem et monopolium sapiant, hi imposterum prohibeantur; verum officiales depositorii perinde ac quiscunque privatus emptor novos quotannis seu cum singulis emptoribus seu etiam cum ipsis possessionibus contractus inire debeant. Id autem ad reanimandos, qui propter depositorii huius praepotentiam iam omnem de obiecto hoc speculandi voluntatem deposuerunt, quaestores ubique ac praesertim in Litorali ita publicetur, ut omnino ad omnium notitiam possit pervenire.

Cum officiales depositorii huius contractus ita inire soleant, ut tres pretii classes constituant, advecta vero tabacca eandem non pro qualitate producti, sed arbitrarie et cum detrimento cultorum ad classes has dispescere, imo saepe etiam optimae qualitatis tabaccam ad infimam classem tamdiu detrudere soleant, donec oblatis per cultorem muneribus eam naturali suae classi restituant, prouti haec omnia ex authentica per comitatum Bihariensem sub 3-a martii 1708. peracta, sub 21-a vero eiusdem mensis Suae Maiestati repraesentata: benigna tamen resolutione necdum superata investigatione prodiverunt, ut eo usque, donec ipsi cultores tabaccam suam classificandi modum condiderint, classificatio tabaccae in depositorio Pestiensi seligendae a comitatu alicui peritae et speciali iuramento obstringendae personae concredatur, cui pro fatigio determinanda per comitatum, auditis manipulationis huius peritis, merces, verbi gratia unius aut medii cruciferi merces a centenario per proprietarios tabaccae dependatur.

Ut comitatibus, in quibus tabaccae cultura viget, liberum sit individuum et macerationis et classificationis peritum erga moderatam mercedem assumere, qui de possessione ad possessionem progrediendo cultores in utraque manipulatione doceat, una eadem occasione abusum etiam illum pistilli in tabacca relinquendi ea ratione exstirpet, ut capacitet cultores, quod emptor alioquin in proportione ponderis, quod inutilia illa pistilla efferunt, minus pretium semper pro tabacca sit oblaturus.

Ne parte ex una cultores e longinquioribus partibus Pestinum tabaccam vehere debeant, parte vero ex alia abaldo Viennense, per multiplicata in diversis partibus depositoria monopolium producti huius magis adhuc ad se pertrahat, huic quidem nuspiam amplius, privatis vero ubicunque depositoria tabaccae erigere liceat idque statim sufficienter promulgetur.

Cum abaldo Viennense ultra eam, quam aerario regio dependit, arendam sufficientem iam ex eo habeat utilitatem, quod omnes Haereditarias Germanicas provincias potissimum cum tabacca Hungarica provideat intersitque reipublicae, ut omne ex aliquo producto lucrum in arculas paucorum hominum non influat, sed ut in quo plures dimanet, eidem abaldo omne cum tabacca Hungarica commercium ad exteras provincias, imo ipsam etiam Lombardiam Austriacam interdicatur idque totum privatae mercatorum industriae relinquatur; Lombardia enim Austriaca, nisi abaldo Viennense provisionem eius ultro arripuisset, per privatos quaestores perinde et hactenus provisa fuisset et imposterum provideri poterit.

Cum paucae illae colendae Levantinae tabaccae gnarae familiae, quae e Turcia eductae fuerant, denuo eo reversae sunt; educantur denuo plures et tales, quae ad figendas in Hungaria stabiles sedes se resolverint. Hae vero non in uno loco, sed sparsim per districtus, ubi tabaccae cultura viget, illocentur.

Eductio tabaccae nunquam prohibeatur. Cum enim productum hoc non sit primae necessitatis, nec cadere potest sub categoriam eorum, quorum eductionem prohiberi ratio boni publici quandoque exposcit. Deinde si sterilem contingat esse annum, alioquin ipsi domestici quaestores illud cultori pretium offerrent, quod alter, qui illud educere intendit, deductis transportus expensis offerre posset et sic eductio eius suapte sistetur.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.