Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง CXXVI.

Quid eamn provexit, quid iterum depressit.

Donec eius distractio his limitibus continebatur, nullum adhuc fuit eius in exteris provinciis nomen. Hae sola Levantina et Americana utebantur. Postquam enato Americano bello tabaccae e regionibus illis inductio impedita evasit, eos, qui hac utebantur, populos, ut Hungaricam quaerant, necessitas ipsa coegit. Antea quia plures erant producentes quam ementes, tabacca Hungarica exili admodum pretio veniebat, ut illa vel hoc pretio Viennam vendi possit, cultores quo meliorem eidem qualitatem procurare cogebantur. Intercepto Americano commercio, cum plures emptores comparuissent quam erant producentes, pretium tabaccae Hungaricae utique notabiliter assurgere debuit, praesens haec lucri occasio parte ex una cultorum numerum continuo provexit; parte vero ex altera aviditatem ita excitavit; ut de ipsis solitis culturae regulis remiserint, tantum ut quantitatem eius augeant, utve pondus eius variis saepe minus aequis artibus augere studuerint. Inde evenit, ut nec spuria folia, quae legitimorum vim enervant, nec cacumina plantae decerpta, ut pistilli (Stingl), qui vecturam tantum inutiliter gravant, et quidem longiores relicti, denique ut deteriora folia in manipulis intra meliora abscondi coeperint. Vel haec sinistra tabaccae Hungaricae manipulatio poterat omne eius creditum enervare. Accessit tamen subinde alia gravior, compositi nempe belli Americani circumstantia, quae emptorum concurrentiam uno ictu ad Americanam iterum tabaccam avocavit atque ita cum consumptio tabaccae Hungaricae iterum ad domesticum tantum usum et necessitatis Viennensis abaldo, si exiguam respective, quae adhuc partim Flumen ad fabricam Bienenfeldianam, partim per Litorale efferebatur, quantitatem excipias, restricta fuerit, debuit cultorum numerus, qui a proportione externae eius distractionis accreverat, suapte diminui. Poterat tamen Hungarica tabacca certam adhuc distractionis viam in Lombardiam Austriacam retinere, poterat ipsam cum America concurrentiam in aliquibus mediterraneis portubus sustinere. Si qualitas eius emendata inque eius distractione meliori fide progressum fuisset, nunc quo magis eius pretium propter diminutum emptorum numerum decrevit, eo magis etiam industria in eius cultura remisit. Iam nec terra debite praeparari, nec plantae in requisita distantia plantari, nec tempus inseminationis et collectionis rite observari coepit, cum directio tabaccaria Viennensis depositorium suum Pestini, in ipso culturae huius centro collocavit. Provisionem non Viennensis tantum, sed etiam Lembergensis abaldo cum tabacca Hungarica in se assumpsit, neque hoc contenta, insuper commercium cum illa in exteras provincias suscepit, et ut maius inde lucrum capere possit, tabaccae Hungaricae dempto Litorali evectionem prohiberi procuravit. Concentrata in unico corpore tam vasta manipulatio, suapte efficere debuit: 1) ut abaldo Viennense omnes alios minores emptores removere; 2) ut hoc facto pretium producto huic pro arbitrio statuere; 3) ut officiales eius productores tabaccae aliis modis vexare et emungere potuerint.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.