Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE SERICI CULTURA
§ CXXII.

Quantam Hungariae utilitatem serici cultura procurare possit.

Si illa singulo populo maxime utilia sunt producta: 1) quae climati suo exclusive ad vicinos conveniunt. 2) Quorum manipulatio agriculturam minime impedit. 3) Quae certam et pene illimitatam habent distractionem. 4) E quorum cultura utilitas ad plurima incolarum individua dimanat. 5) Cuius cultura notabilem Regno seu infert seu exire impedit pecuniae quantitatem, tunc post primae necessitatis obiecta, nullum Hungariae utilius productum, quam sit sericum, vel cogitari potest.

Relate enim ad primum, si montanos frigidos comitatus excipias, in aliis omnibus sericum, modo recte manipuletur, tam bonae qualitatis atque Italicum est, produci posse iam usus ipse ostendit. Constat autem, quod Germanicarum provinciarum clima producto huic prorsus non faveat. Itaque praeter tabaccam, solum est hoc productum, quod extra omnem cum illis concurrentiam versatur, quod ut quam copiosissimum in Hungaria producatur, ipsarum etiam illarum interest; denique e quo fabricae in Hungaria facillime exsurgere possint.

Quoad secundum, seu tempus seu necessariae ad productum hoc manus spectentur; illud agriculturae minime officere facile apparebit. Educantur enim bombyces e medio ferme maio usque finem iunii, id est, tempore illo, quo ultima, nempe faris seminatura iam peracta est; messis vero tempus necdum advenit. Ad alendos vero vermes illos non requiruntur robustae illae, quas agricultura exigit manus; decrepiti etiam viri et mulieres, aut rurali operi necdum idonei, pueri et puellae ad id sufficiunt.

In ordine ad tertium, adhuc 1786. sericum exoticum in monarchiam Austriacam pro uno prope millione invehebatur. In Hungariam in particulari adhuc ultimo decennio crudi quidem serici 74.177 sericearum vero materiarum inductio 555.739 florenos in diametro etulit. Itaque ad has usque summas modo Hungaria tantum producere posset, certa est domestica distractio. In exteras septemtrionales regiones, quarum clima productum hoc non admittit, distractio ne calculari quidem possit.

Relate ad quartum, ipsa rei natura non admittit, ut unus homo e bombycum educatione magnam pecuniae summam corradat; ad hoc enim nec requisitum spatium, nec necessariae manus uni homini suppetere possunt. Ut ex instituto hoc notabilis utilitas proveniat, debet illud a pluribus familiis tractari, potest autem etiam a miserrimis, quia si in minori quantitate tractetur, nec nova aedificia, neque ullos in praeparatoria instrumenta sumptus requirit, adeoque nihil prorsus obstat, quo minus singulus hospes in comitatibus, quae idoneo ad id climate gaudent, industriam hanc possit exercere.

Denique relate ad quintum, usu iam compertum est, quod talis etiam rusticus, qui unicum spatiosius cubiculum, aut vicinum stabulum vel horreum, praeterea uxorem et unam aliamve decennio maiorem prolem habet, galettas, si earum manipulationem rite percepit pro 30 florenis producere possit. Assumamus in uno comitatu tantum 1.000 hospites, quarum singulus tantam summam producat, iam pro tali summa obveniunt 30.000 florenorum. Assumamus pro toto Regno 10.000 talium hospitum, iam prodibit summa 300.000 florenorum. Et hoc pure e crudis galettis. Quodsi praeterea pretium deglomerationis, defilationis et fabricatorum, quae exinde confici possent, elaborationis assumantur, facile apparebit, quod cultura serici partim impediendo, nec hoc titulo pecuniae exeant, partim etiam exteras pecunias attrahendo, unius millionis lucrum Hungariae haud intra multum tempus adferre possit.

§ CXXIII.

Origo et status actualis culturae huius.

Ut tam utile productum producatur, piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia, iam anno 1765. magistrum stipendio ex aerario regio provisum Eszekini stabilivit ordinavitque, ut ad hunc comitatus et civitates idoneos pro condiscenda moros educandi bombicesque alendi arte iuvenes submittant. Hi reduces, ut hortos plantarios erigant, exinde plebi moros gratis distribuant et postquam arbores succreverint, eandem quoad alendos bombices debite informent. Evenit interea, ut aliqui comitatus et civitates nec iuvenes eiusmodi eorsum submiserint, alii miserint quidem, sed postea plantarios hortos erigere neglexerint. Evenit etiam, ut licet erectis plantariis hortis aut practicantibus necessaria assistentia data non fuerit, aut illi ipsi exilitate emensi sibi salarii disgustati, in toto educationis distributionisque mororum negotio negligenter versati sint. Evenit denique, ut ubi solers etiam practicans evenit, plebs innato sibi novitatum odio easdem aut neglexerit aut sponte etiam destruxerit.

Ubi seu localis magistratus activitate seu practicantis industria, mori ad eum perductae sunt gradum, ut sufficientia alendis bombicibus folia suppeditare potuerint, coepit quidem initium apud plebem iam ipsa bombicum nutritio, sed et hanc diversa impedimenta morabantur, practicantes aliqui non sat longo tempore in schola Eszekiensi perstiterunt, ut eam fundate ediscere potuissent, et hi malam statim initio induxerunt manipulationem. Per hanc cum gallettae malae qualitatis productae sint, utique producens etiam rusticus exiguam pro iis mercedem accipere sicque ulteriorem continuandi laboris huius voluntatem deponere debuit. Alibi, ubi perfectiores iam galetae producebantur, id rusticos a continuatione instituti huius deterruit, quod sibi pecuniae pro procreatis galettis non statim fuerint numeratae, sed accepta scheda, adventum inspectoris cameralis, qui pro iis exsolvendis pecunias adferebat, integro saepe trimestri operiri debuerit. Alibi in ipsa galettarum classificatione minus integra fide progressum rusticique quam promeruerant, mercede privati sunt.

Studebat quidem dirigens dicasterium impedimenta haec de tempore in tempus removere, verum defectu requisitae cooperationis, institutum hoc ita languide processit, ut nonnisi in Croatia et duobus Banaticis, Bacsiensi item Pestiensi comitatibus, aliquas radices defixerit. Et tamen iam anno 1785. eo res provecta fuit, ut puri serici 131 centenarii producti sint manipulatioque haec in aerario camerali, quod et galettas redimit et sericum vendit, 132.000 florenorum circulationem produxerit.

Verum supervenit non multo post Turcicum bellum planeque illi comitatus Banatici nempe et interioris Sclavoniae, ubi industria haec maxime coeperat efflorere, per caesareo-regias copias ita occupabantur, ut rusticis omnis ferme bombices alendi opportunitas adempta fuerit. Anno 1789. nonnulli comitatus, et quidem tales, qui favorabili pro hoc producto climate gaudent, etiam eos, quos habuerunt practicantes, ultro dimiserunt, e quibus aliqui eam facti sui causam diserte obtendebat, quod institutum hoc in nulla lege fundetur; atque ita cultura serici ab eo inde tempore ita elanguit, ut nisi eam legislatio novis stimulis excitaverit, nascens hic et quondam ingentem Regno allaturus industriae ramus, sensim prorsus exstingui debeat. Ne id eveniat. Deputatio sequentia remedia censet adhibenda.

§ CXXIV.

Quae in eius promotionem constituenda censeantur.


Magistratibus comitatuum, quorum clima id patitur obligatio culturam serici promovendi diserta lege imponatur; exigantur iam praescriptae eatenus annuae tabellae; pro harum controlleria superior etiam inspector Eszekiensis annuas cum fine manipulationis serici tabellas consilio coram praesentare debeat. Hic suscipiendae eodem tempore systematicae negotii huius concertationi intersit. Consilium vero Regium Locumtenentiale rectificatas iam tabellas cum fine anni imprimi publicarique faciat, ut ipsum publicum seu de industria seu de remissione singuli comitatus possit iudicare.

Cum in civitatibus plures adhuc, quam in pagis minus occupati homines reperiantur et domus etiam dentur magis spatiosae; industria haec illis tanto magis videtur convenire. Ideo hae ad promovendam serici culturam per instantias suas magis adhuc adstringantur.

Cum nullus melior propagandi instituti huius modus existere possit quam ille, qui hactenus receptus fuit, comitatus illi et civitates, quae nullum practicantem habent, se eodem providere debeant, neque tamen obvium quemquam, uti hactenus alicubi factum est assumere possint, verum aut talem a superiori inspectore Eszekiensi requirere eundemque competenti salario debeant providere, aut si ille talem paratum non haberet, idoneum iuvenem pro condiscenda hac arte eorsum mittere teneantur.

Ut comitatus et civitates, qui forte nullos adhuc plantarios hortos habent, eos erigere sicque manipulationem hanc ab ovo suscipere debeant.

Qui vero eos etiam habent, penes illud non subsistant, sed eo rem dirigant, ut maiores communitates propriis insuper se hortis provideant.

Ut institutio in re sericea in scholis paganis ubique practice doceatur.

Cum nova Mazuccattiana sericum deglomerandi methodus longe utilior comperta sit quam vetus Szolenghiana, ut haec per totum Regnum inducatur.

Ut ad praecavendum rusticorum, qui remotius degunt, damnum, galettae non ad pondus, sed ad mensuram uni librae approportionandam redimatur; galettae enim seu sicciores seu humidiores eandem dant serici quantitatem, et tamen sicciores minus ponderant.

Ad praecavendam omnem suspicionem exsolutio galettarum semper in praesentia personae magistratualis aut secus fidedignae, verbi gratia parochi, capellani, officialis dominalis fiat.

Ut domestico serico ante omnia domestici fabricantes seu erga creditum, si illud merentur, seu erga paratam provideantur; e Regno vero nonnisi residuum educi possit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.