Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

ยง CXVI.

Status culturae lini et quod eius perfectio.

Lini culturam augere et perficere non eo nomine interest, ut illud in crudo exportetur, sed ut per eius elaborationem immanis illa, quae titulo telae quotannis effertur, pecuniae summa sensim minui possit; de augenda vero telae productione infra in obiecto manufacturarum agetur. Producto huic videtur frigidior regio convenire, cum Moscovia maximam crudi huius producti copiam commercio subministret, et in ipsa Hungaria cultura eius in comitatu Scepusiensi maxime effloruerit, in hoc si schema Moscoviticum adhibeatur, linum ad quatuor pedes adsurgit nihilque Moscovitico concedere videtur. Ars tamen semen illud naturalisandi necdum est inventa; productum enim domi semen post duas tresve seminaturas degenerat. Quare industria illorum incolarum eo dirigenda foret, ut modum semen Moscoviticum naturalisandi invenire contendant, verum omnis haec manipulatio ad privatam industriam refertur; cum nil sit quod eam impediat, nihil etiam est, quod legislationi agendum restet.


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.