Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE SYLVIS ET LIGNORUM SURROGATIS
§ CIX.

Status culturae sylvarum.

Habet Hungaria montosas partes, quae immensas et quas nulla adhuc securis tetigit sylvas alunt; verum sylvae hae ideo tantum intactae manent, quia aut nullus aut nonnisi excessuris utilitatem sumptibus parabilis accessus ad eas patet. Habet iterum alias, quae patent et tamen longe maiorem, quam usus proprietariorum ferat, lignorum quantitatem producunt. Habet e converso alias, quae sufficientibus quidem lignis provisae sunt, sed quarum adeo inordinatus fit usus, ut illic defectus lignorum intra paucum tempus iure praemetui possit. Habet denique vastas plagas; quae omni prorsus ligno sunt destitutae.

De primi ordinis locis superflua est omnis cura, donec fortassis eas populatio propius attingat. Nam tum primum operae pretium erit aditum ad eas procurare. Interea complures certae sylvae per indigenas ad hanc classem referuntur, ad quas aditus aut levibus aut capiendo exinde lucro paribus impensis parari, vel vero e quibus ligna beneficio praeterfluentium forte rivorum, ad concernentia loca demitti possent.

§ CX.

Quantam e lignis utilitatem Hungaria habere posset.

In secundi generis locis iam nunc cineres clavellati exuri consueverunt. Posset tamen Hungaria aliam etiam insignem ex iis capere utilitatem. Nimirum inivit recentissime baro Tauferer cum quodam mercatore Hispano contractum, quo se hic obligavit, quod pro 500.000 florenis navalia ligna ex Hungaricis et Croaticis sylvis quotannis educere velit. An sylvae Regni tantam idoneorum pro maritimis navibus lignorum copiam reipsa subministrare possint, et si ita, an baroni Tauferer tantae sint vires, tanta activitas, ut contractum hunc in realem effectum deducere queat, non constat. Id constat, quod Hungaria magnam ultra domesticum usum navalium lignorum quantitatem habeat, et quod adsit idoneus emptor, qui ea in valore medii millionis quotannis educere paratus sit. Verum in omnium eiusmodi privatarum negotiationum promotionem legislatio nulla alia, quam vectigalis via influere, administratio publica nonnisi assistentiam speculatoribus eiusmodi praebere, rem ipsam nonnisi privatorum industria conficere potest.

§ CXI.

Ordo sylvarum lege publica stabiliendus censetur.

Tertii ordinis locis providere iam ad partes attinet legislationis. Sicut enim lex, nec industriam privatis praecipere, nec qualem (modo in detrimentum publici non vergat) fundi sui usum facere possit, praescribere: ita vicissim ne quis fundo suo cum detrimento publici abutatur, impedire et potest et debet, abusus eiusmodi eveniunt plerumque per devastationem sylvarum illarum, quae aut per plures communiter possidentur, aut de quarum seu metis seu etiam proprietate controversia exardescit. Cui malo qualiter obviari possit, Deputatio iuridica proponet. Et cum sylvae non tantum per spontaneas eiusmodi devastationes, sed ipso etiam naturali propter auctam populationem lignorum consumptionis incremento deficere soleant, qualiter editus iam 1769. per piae memoriae Imperatricem et Reginam Mariam Theresiam sylvarum ordo et physico et legali systemati Regni accomodari sicque in legem referri possit, Deputatio publico-politica elaborabit.

§ CXII.

Salycum implantatio ubi interest per legem imponenda.

Cum tamen implantatio salicum sit intercalare seu supplendi seu praeveniendi lignorum defectus remedium, haec iam inde ab anno 1755. per administrationem publicam continuo adursa, in aliquibus comitatibus optimo cum successu, in aliis et forte talibus, quae maximam earum necessitatem habuissent, penitus intermissa fuerit, censet Deputatio haec, ut interea etiam, donec complicatior sylvarum ordo in realem effectum perducatur, magistratus comitatuum illorum, qui sylvis non abundant, ad promovendam salicum implantationem, lege publica obstringantur.

§ CXIII.

Usus tectorum habanorum propagandus.

Tecta habana cum incendio resistant, ad sylvarum etiam conservationem haud parum conferunt; disposuerat iam piae memoriae Imperatrix et Regina, ut eorum usus propagetur, coeperantque re ipsa in aliquibus comitatibus construi. Verum obtudit vim emanatarum eatenus ordinationum illud, quod res haec in sylvosis et non sylvosis comitatibus indiscriminatim fuerit imperata. Postea aversis alio curis, institutum hoc prorsus intercidit; Deputationi tamen huic e republica futurum videtur, si comitatuum illorum, qui defectu lignorum laborant, magistratibus denuo imponatur, ut institutum hoc invehere et in gremio sui propagare teneantur.

§ CXIV.

Quid hactenus circa torfam et carbones fossiles actum.

Destitutae omni ligno eiusmodi plagae, quas nos supra ad quartam classem collocavimus, alio insuper eoque promptiori subsidio egent; ut hoc iis procuret piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia, illi qui torfam viginti quatuor, illi vero, qui carbones fossiles invenerit centum aureorum praemium constituerat; id quod piae etiam memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus 1782. sub 22-a martii benigne renovavit. Cum torfa nil aliud sit, quam inflammabile crassiorum radicum aggregatum; quod plerumque in locis paludinosis reperiri solet, his autem plane illi comitatus, qui maximo lignorum defectu laborant, potissimum abundent: videtur his torfae usus maxime convenire. E contra, cum carbones bituminosi in montanis aut submontanis locis potissimum eruantur, hi in usum metalli fodinarum deservire censentur. Iam sub Regina Maria Theresia torfa et carbones bituminosi reperti sunt. Sed quia talibus in locis eruebantur, quae lignis alioquin abundabant, et unde in partes illas, quae iis egent, promotio sumptuosa nimis evasisset, usus eorum non est propagatus. Sub Iosepho IIdo detecta fuit in comitatu Barsiensi una (tres enim habentur) carbonum fossilium species, sed quae liquandis metallis apta non fuit, et tamen vix hi eruti sunt, cum iam directio montanistica eos ad metalla referri adeoque urburae subjicere praetendit. Cuius tamen contrarium sub 26-a, maii 1788. benigne declarare dignatus est idem Rex et Imperator.

§ CXV.

Quae leges ad antevertendum lignorum defectum condendae.

Quamvis nulla sit gleba, quae non aliquam saltem, si idonea cultura adhibeatur lignorum speciem producat; per implantationem vero sylvarum, necessitatibus incolarum melius utique prospiceretur cum tamen hoc industriae genus et impeditum sit et longae admodum exspectationis, ut populo illi interea etiam consulatur, Deputatio haec eius est demissae opinionis, ut lege publica sanciatur: 1) quod lithanthraces cuiuscunque demum sint speciei, inter metalla non censeantur, sed ad liberam privatorum industriam pertineant; 2) ut proposita iam inventoribus pecuniaria praemia ad ea solum loca restringantur, ubi torfae et lithanthracum aut praesens usus haberi aut certe unde ad loca, quae hoc lignorum surrogato egent cum lucro transportari possint; 3) si proposita praevia ratione praemia non proficiant, ut liberum sit comitatibus penuria lignorum laborantibus peritum et inveniendi et tractandi producti huius hominem, sumptibus cassae domesticae conducere, quo is unum eorum in gremio sui introducat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.