Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
§
1.
In nivem, quae Kalendis Maii, cum Pius VI P. M. lustrata
Vindobonensi urbe repeteret lares, cecidit.
Roscida quae vario luce hac ornata ferebam flore caput, gelida nunc fero Maia nive. Protulerat grossos, violas et lilia divus ille Senex, primus Pannonis arva tenens; 5 sed, quod erant patriae Patri Floralia curae, is cum vere redit, cum nive bruma manet.
2.
De Salamone
Ter sumis, Salamon, totidem diadema reponis Hungariae; capiti, credito, vile tuo est. Pone hoc; nobilius, deserta Pannonis ora [29] infelice tibi, Colchica Pola dabit.
3.
De capris, quae universa dynastia Oplavnensi[ERROR: no reftable :]a exulare sunt iussae. 1
[ERROR: no reftable :]a) Hanc in Eleutherio reperies, voce Koros.
Dumos et frutices, cornos corylosque, capellae, roditis; incautas quanta pericla manent! Exilium impendet, toto pelleminor agro, hospitium Dravi ripa sinistra dabit. 5 Flebunt et tenerae proles flebuntque coloni, nectare quod niveo sit caritura domus. Sed vos tam nocuae silvis, migrate, capellae; alter erit mundus raraque forma soli: nunc coryli glandem reddent et robora baccas; 10 quercus septa dabunt, virgea tigna domos. 1 »Dynastia Oplavnensis« je valpovačko vlastelinstvo (»Valpo« čitano straga daje »Oplav«). — Isp. Epigrammata, br. 5 i 17, i hrvatske Peto- i šestonoge, br. 3.
4.
De Tomoraeo, cum pro altera Human. cathedra ageremus, Zagrab.
XII Kal. Sext. 1788.
Quae fugis arma inter Monachos, Tomoraee, quietam ducturus vitam, cogeris illa tuae adlaturus opem patriae (si ferre valeres) sumere, Colociae praesul; iniqua tibi 5 fata dedere aliud: ducens ut victima fortis Pannoniae tota nobilitate cadas.
5. [30]
De horto in dynastia memorata incuria neglecto duobus amplius.
lustris. 1
Hortus erat, belle viridi circumdatus orno, castelli ante fores, undique septus aquis. Corni heic et buxi faciebant mille figuras, fons saliens medium rore rigabat agrum. 5 Lilia cum tulipis, violisque rosisque colore certabant; arsit Flora videre locum. Stabat proceris australi margine lucus ornis, in summo quae coiere simul. Heic recubare viri soliti, recubare puellae, 10 ponereque heic artus fessa Diana suos. Nunc tribulos (scelus!) observes, ubi Flora sedebat, urendam silicem semita quaeque parit, Sic, quae cura diu fecit florere parentum, ignavae prolis perdidit illa manus.[ERROR: no reftable :]a) [ERROR: no reftable :]a Recepit hortus et ad primum in occidentem lapidem lucus (vivarium vulgo dicunt) culturam quadam ex parte ante hos sex annos. Forsan et capellae sunt revocatae. 1 Isp. biješku uz Epigrammata, br. 3.
6.
In obitum Stephani Ađić, Canonici V-Eccles., bonarum Artium
cultoris.
Stephane, Parnassi cultor gratique recessus Castalii, exanguem te brevis urna tenet. Tu sacram Tenedum et nosti celebrare Sorores,
7. Ad Silvam Parnassi Pannonii.
Silva Parnassi, tenerae phalanges quam colunt divum, nemorosa, salve! Silva, sacrata redimita Lauru, dives Apollo 5 quam tenet, casta medius caterva Naiadum, suavi modulante plectro, Silva, Cultoris peramoena docti consita cura! Ipse dulcentis citharae sonoras 10 prendere arguto calamo docebat chordulas nostros digitos sub umbra, Silvula, vestra. Te canent nostrae viridem Camoenae; Liberi fructu celebrata vives. 15 Cresce sublimis, ferienda numquam, Silva, securi!
8.
In obitum amici Eszekinensis.
Ut vos, Musarum caussa, atque habitacla relinquo patria, te Lachesis tollit, amice, ferox, nosque solo tentare minax, iterumque ferire vestro; aliud placuit, Iupiter alme, tibi.
9.
Ad Turmam praetorianam Croatiae.
Palladium, miles, quod pro custode tueri pergis, collatum noveris esse polo. Serva id! Felices fient Patresque tribusque; infelix, illud qui temerare volet.
10.
In obitum Ioannis Severini, amici veteris.
Quo, Severini, periisse casu te virum talem voluere divi? Turba qui vatem Patriae celebrem passa Sororum est 5 morte multari? Periit venustas Pannonis, cuius revocare secla primus е gnatis Patriae studebas pristina. Nobis recta tradebas elementa prisci 10 temporis, rectam tenuisse in actis semitam, rectos iuvenem docebas discere libros. Ipse nos inter numerare amicos, [33] suave mansuetis refovere maestos 15 literis nosti tenebrasque clara luce fugare. Sit levis carae tibi terra, Vates, Pannonis, quae te renovata lucet auspice; haec carum recolet Ioannem 20 laude perenni.
11.
In Gallum obgannientem.
Innocuos toties pergis lacerare cucullos, Galle; tibi cirri praeplacet anne color? Contemplare rosas: hae cum candore ruborem miscent, sed paullo, quae viguere, cadunt. 5 Vates pulla decet, genuinos pulla Sophiae natos; purpuream femina vana petit. Alma viros doctrina parit, non, Galle, cuculli neu cirri; vestis corpora nuda tegit. Nil scribis, sed multa crepas, aut scripta recondis. 10 Verba volant, nosti? Scripta videre volo.
12.
Ad Nicolaum Milašin, ex Ordine D. Franc., in praesulem Albensem
VI Id. Sept. inauguratum 1790.
Baiano prognate solo, Nicolae, capessis principe Pannoniae Praesulis urbe mitram. Hanc tibi donarat Divus, cum viveret, ille Ioseph: virtutis munera larga tuae. 5 Adsiduos vidit per lustra quaterna labores, [34] queis tu militiae pabula sacra dabas, et voluit recreare bonos patriaeque decorem ardentes; nulli haec semita clausa fuit. Dent Superi lucem Divo vitaeque corollam, 10 servent et faustum te, Nicolae, diu.
13.
In Gryllum.
Scripturam culpas veterem methodumque graphiae, cum tamen ipse Deas cis veteresque Deos, invitos sane; Satyram scripsere vetusti carmine, tu prosa scribere, Grylle, potes.
14.
In obitum Patris.
Care Pater, teneris qui nosmet ab unguibus inde eduxti, ut columen fractus habere queas, quum mihi spes esset, quum te sperare iuberem, tolleris, incredulo haec fata futura mihi. 5 Lugebam, et merito, sed iam vixisse nequibas; vires languebant, debile corpus erat. Sex denos, lustrumque super, numeraverat annos Atropos, ut voluit scindere fila tibi. Vixisti placidus, placidoque obiisse licebat. 10 Mortuus es, mihi sed, Luca, perennis eris.
15. [35]
In Macrum.
Odas cum legeres nostras, Macer, ipse putabas nil Elegis nostros tunc potuisse modos. Sed cum proferrem, quae dudum iam ante canebam, credideras. Istud quid, Macer, esse volet? 5 Barbita Terpsichores, nervos qui prendere Phoebi norit, non Elegos scribere posse putas?
In Invidos.
Improbe, quid foedo Vates livore lacessis, non scis hoc Superis displicuisse nefas? Cultores divum Vates sunt. Laedere pergis vatem? Fulmineum vis temerare Iovem. 5 fulmine vel iaculo ne feriare, cave!
17.
In dynastiae Oplavnensis ruinam. 1
Patria, quae Turca pulso florebat avita culta manu, cupida nunc miseranda ruit. Adpulsi peregre hanc seni pressere dynastae,
18.
In Battum.
Tempore de veteri cum audis me, Batte, loquentem: »Scire inflat« dicis non sine bile palam. Tu, quod ventre tumes frontem praefersque minutam, scire dabas ventri, scire nihil cerebro. 5 Si tu nosse, Strabo quis, Plinius et Ptolemaeus, Livius et Tacitus, Caesar et ipse Nepos, Florus, Velleius posses, Nasoque Maroque, essent clara tibi verba futura mea. Sclopos cum foliis pictis curisque repone 10 vanis, atque libros et monumenta pete.
19.
In Rufum.
Quos scriptor ternis gnavus construxerat annis libros, tu triduum volvere, Rufe, potes. Nil capis, et toto nosti de pectore sensus reddere: si sapies, sume trimestre tibi. 5 Nec calles artem scribendi neve legendi: illam ni recolas, haec tibi cassa manet.
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.