Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
2.
Prosphoneticon de felici Imperatoris in urbem reditu, XV Kal.
Febr. 1779.1
Qualis ab Eoo fulgens aurora resurgit cardine, ubi croceo sidera crine fugat, atque ubi prima novo respergit lumine terras humentesque suo recreat ore rosas, 5 isto oculi candore viri, quem cerno, renident, haec rutilas pingunt aurea mala genas. Progeniem Divum, frontem cum specto, putarem, et sobolem Martis ferrea cassis ait. Blanda tamen facies laetoque colore decora 10 mansuetae gnatum Palladis esse cupit. 2 At, seu Mavortis veniat seu stirpe Minervae, heroi dicas os humerosque parem. Et nisi, quae a puero novi, me signa refellant, Caesaris effigiem scilicet esse reor. 15 Ipse est, non alius. 3 — Vestros curate, ministri, ergo choros: adsint barbita, plectra, lyrae. Huc properate 4 sacro lituis Helicone, Sorores, [26] huc cithara dulci, clara Thalia, veni, et quas Parnasso divae duxere choreas, 20 Vindobonae geminent has, ubi Caesar adest.
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.