Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2. Prosphoneticon de felici Imperatoris in urbem reditu, XV Kal. Febr. 1779.1
Qualis ab Eoo fulgens aurora resurgit
cardine, ubi croceo sidera crine fugat,
atque ubi prima novo respergit lumine terras
humentesque suo recreat ore rosas,
5 isto oculi candore viri, quem cerno, renident,
haec rutilas pingunt aurea mala genas.
Progeniem Divum, frontem cum specto, putarem,
et sobolem Martis ferrea cassis ait.
Blanda tamen facies laetoque colore decora
10 mansuetae gnatum Palladis esse cupit. 2
At, seu Mavortis veniat seu stirpe Minervae,
heroi dicas os humerosque parem.
Et nisi, quae a puero novi, me signa refellant,
Caesaris effigiem scilicet esse reor.
15 Ipse est, non alius. 3 — Vestros curate, ministri,
ergo choros: adsint barbita, plectra, lyrae.
Huc properate 4 sacro lituis Helicone, Sorores, [26]
huc cithara dulci, clara Thalia, veni,
et quas Parnasso divae duxere choreas,
20 Vindobonae geminent has, ubi Caesar adest.

-- 285/380 --


Aera boent sulphurque vomant, reboentque cavernae,
laetitiaeque viri tectaque signa ferant.
Unaque vox cunctis, vestrae 5 cum limina Caesar 6
urbis continget: »Vivito, Caesar!« exit;
25 »Vivito, Caesar!« erit populo per compita toti,
cum lituo votum: »Vivito, Caesar« erit.
Quod fausto redeas, gaudebimus, alite, cives:
salveto, patriae 7 luxque decusque tuae. 8
Te modo dii servent, tuti 9 servabimur urbe,
30 tutus erit miles, tuta Minerva, lares.
Occidet et Prussus fallax, si vivis, Ioseph;
non etenim cunctos 10 arma dolosa iuvant.
Quis Prussus miles, qui aequo decernere Marte
formidans silvis abdita latro petit?
35 Percursat Boios et vitam vivere nostris
pergit agris, donec Pannonio ense ruat.
Audebant Albim nuper potare Borussi,
at Pregelam Austriaca est mox bibitura cohors.
Comprimet audacem prudens Alemannia Prussum,
40 dum vivum Joseph viderit usque suum. 11
Te, Ioseph, Superi servent, tibi vota catervae
sint accepta: tuis, inclute, 12 vive diu! 1 Natpis u В: Prosphoneticon quo Vienenses Imperatori, de felici illius in vrbem reditu, gratulantur. 18 Januarii 1779. — 2 F: cupit, B: volet. — 3 F: non alius, В: vt video. — 4 F: properate, B: properent. — 5 F: vestrae, B: nostrae. — 6 F: Caesar, B: Ioseph. — 7 F: patriae, B: nostrae. — 8 F: tuae, B: najprije »Lyrae«, zatim ispravleno »domus«: — 9 F: tuti, B: tuta. — 10 F: cunctos, B: multos. — 11 F: suum, B: senem. — 12 F: inclute, B: Inclyte.

Vade retro

Vade porro


Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.