Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ut ordinata votisationis norma vigeat.

4 Caeterum cum ille solum pro legitimo legislativae potestatis actu haberi debeat qui liberis potioris nationis repraesentantum suffragiis decernitur, eum in hypocaustro, ubi legati populi conveniunt, ordinem stabiliverunt ut singulus singulum loquentem non modo audire, sed et videre possit, ut singulus quidem plena gaudeat differendi libertate, non ut eum, dum perorat, quisque interturbare ausit; ubi tamen praeses quaestionem jam satis exhaustam videt, ut imperato silentio ille ad connumeranda suffragia procedere possit; cum apud liberum populum publicas etiam esse oporteat de legibus ipsis consultationes, hypocaustum illud ita appararunt ut locatis 3356 in superiore hypocausti parte ordinibus consultationes has plura quidvis millia audire, nullus tamen horum vel vocem sub poena capitis proloqui possit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.